Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 544
ilia, et terminum seu effectum, ut ad illum, non respiciendo tantum, sed immutando vel producendo, unde non absolvitur ab aliquo extrinseco. Et haec dicitur causalitas efficientis. Non enim sufficit effectus, quia hic est ipse causatus in facto esse, non ratio causandi. Non motus, quia hic est ipse effectus in fieri, et sicut effectus in facto esse non est ratio causandi, ita neque in fieri. Unde motus sub conceptu motus est postpraidicamentum, et denominat rem motam, non agentem, quod fit ab hoc praedicamento. Nec denique est relatio, quia haec fundatur in actione et effectu producto, ct sic supponit actionem. Restat ergo quod sit actus ille secundus, quo causa est actu causans.
Ut autem advertit S. Thomas, Op. xlviii, c. i, de actione, actus secundus potest comparari ad primum vel secundum habitudinem habendi formam, vel secundum habitudinem transeundi, seu emittendi ex se formam, quod fit per actionem transeuntem, v. g., calere est idem quod habere calorem in actu, existere idem quod habere existentiam, calefacere vero est idem quod producere calorem. Actus autem secundus ut emittens, prout emittens seu producens, est quod pertinet specialiter ad hoc praxicamentum, ut ibi S. Thomas dicit. Nam actus secundus habendi pertinet ad quamcumque formam, quae dat esso formaliter. Et dico producens, sive de novo res fiat in esse, sive de novo uniatur, aut quovis modo immutetur, licet de novo non fiat.
Ex quo sequuntur duo circa actionem, et alia duo circa passionem. Sequitur primo circa actionem quod, licet actio egrediatur ab agente et dicat rationem ad, tamen non denominatur agens in vi egressionis actionis, sed in vi egressionis offectus, qui mediante actione egreditur.
Quamdiu enim effectus non egreditur, actio sola non denominat agens, id est producens, debet enim aliquid producere; ita quod sine extrinseco a quo denominatio agentis derivetur, actus secundus non denominat in genere actionis; et sic in Deo actio non egreditur a potentia, sed effectus, ut docet S. Thomas i p., q. xxv, art. i, actus autem secundus idem est cum potentia, et tamen non denominatur Deus agens nisi quando effectus producitur. Et quia effectus ipse ut procedens, sive in se subsistat, sive in passo inhaereat, extrinsecum quid est agenti, ideo dicitur fieri ista denominatio agendi ab aliquo extrinseco, ut dicit D. Thomas, Opusc. xlviii cit., et iii Physic., lect. v; et auctor sex principiorum definit actionem: « Quod sit forma seu actus, secundum quem in id quod subjicitur (id est in passum) denominatur agere. » Ipsa autem egressio effectus ab agente relinquit in agente sufficientem determinationem et modum, seu applicationem, qua fit talis denominatio ex effectu producto. Sequitur secundo quod actio immanens, ut immanens, non est actio formaliter hujus praedicamenti, sed virtualiter, quatenus virtualiter importat productionem, quod tamen non convenit omni actioni immanenti, salvatur enim intelligere sine productione, ut intelligere divinum non prout in Patre, et in nobis contemplatio post formatum verbum, et visus,* vel tactus, alique exteriores sensus intra se non producunt terminum, idemque probabiliter dicitur de visione beata. Sed de his dicemus in libris de anima, et videri potest D. Thomas, Opusc. xlviii cit., c. i, de act., ubi hoc aperte dicit. Et i p., quaest. xxxiv, art. i, et m, inquit: « Quod intelligere, ut distinguitur a dicere, quod est producere verbum, solum importat habitudi