Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 559
ut diximus in textu; et tamen primus modus simul, qui est tempore, opponitur primo modo prioritatis; secundus opponitur secundo et quinto, qui sunt prioritates naturae; tertius, scilicet simultas ordinis.
opponitur tertio modo prioritatis. Sed quarto modo prioritatis, scilicet dignitati, non opponitur simultas, quia ibi non est successio, et tamen par dignitas potest in hoc modo dici simultas in dignitate.
SUPER LIBROS
Libri Perihermenias sic vocantur quasi dicas de Interpretatione. In his agit Aristoteles de oratione et propositione principaliter. Ad quod necesse fuit prius agere de earum partibus, quae sunt nomen et verbum. Deinde de earum proprietatibus, quales sunt oppositio, aequipollentia, contingentia, possibilitas et alia similia. De his egimus in libris Summularum; haec enim omnia ordinantur, et pertinent ad prioristicam resolutionem. Sed tamen, quia haec omnia tractantur in his libris per modum interpretationis et significationis, commune siquidem Logicae instrumentum est signum, quo omnia ejus instrumenta constant, idcirco visum est in praesenti pro doctrina horum librorum ea tradere, quae ad explicandam naturam et divisiones signorum in Summulis insinuata, huc vero reservata sunt. Nec enim tyronum captui quaestiones istae de signis proportionatae sunt. Nunc autem in hoc loco genuine introducuntur, post notitiam habitam de ente rationis et praedicamento relationis, a quibus principaliter dependet inquisitio ista de natura et quidditate signorum. Ut autem clarius et uberius tractaretur, visum est seorsum de hoc edere tractatum, nec solum ad praedicamentum relationis illud reducere, tum ne illius praedicamenti disputatio extraneo hoc trac-
tatu prolixior redderetur et taediosior, tum ne istius consideratio confusior esset et brevior.
Igitur circa ipsam rationem signorum duo principalia occurrunt disputanda. Primum, de natura et definitione signi in communi. Secundum, de divisione ejus et de quolibet in particulari. Et primum expediemus in hac quaestione, secundum in sequenti.
QUESTIO XXI.
DE SIGNO SECUNDUM SE.
ARTICULUS I.
Utrum signum sit in genere relationis.
Supponenda est definitio signi, quae lib. i Summular c. iv, tradita est, scilicet quod signum est « id quod repraesentat aliud a se potentis B cognoscenti. » Quam definitionem ita communiter tradidimus, ut complecteremur omnia signorum genera, et formale, et instrumentale; nam vulgaris definitio, quae circumferri solet apud Theologos in initio quarti Sententiarum ex August.: « Signum est, quod praeter species quas ingerit sensui, aliquid facit in cognitionem venire », instrumentali signo solum convenit.