Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 560

In nostra ergo definitione ad rationem signi in communi duo concurrunt. Primum est ratio manifestativi, seu repraesentativi. Secundum, ordo ad alterum, scii, ad rem quae repraesentatur, quae debet esse diversa a signo, nihil enim est signum sui, nec significat se, et ad potentiam cui manifestat et repraesentat rem a se distinctam. Et quidem manifestativum ut sic constat non dicere relationem, tum quia potest salvari in ordine ad se et sine respectu ad alterum, ut quando lux manifestat seipsam, quando objectum repraesentat se ut videatur, etc.; tum quia potest aliquid manifestare alterum sine dependentia ab ipso, sed potius per dependentiam alteriue a se, sicut principia manifestant conclusiones, lux colores, Deus visus creaturas, ut poritiores Theoligi docent, i. p., qu. xii etxiv. In quibus illustratio et manifestatio alterius sine relatione dependentiae a re manifestata fit. At vero manifestativum signi invenitur, et cum ordine ad alterum, quia nihil seipsum significat, licet se repraesentare possit, et cum dependentia, quia signum semper est minus significato, et ab ipso ut a mensura dependens.

Quaerimus ergo an formalis ista ratio signi consistat in relatione secundum esse primo et per se, an in relatione secundum dici, seu in aliquo absoluto quod fundet talem relationem. Quid sit autem relatio secundum dici et secundum esse, relatio transcendentalis et praedicamentalis, dictum est in q. xvii, de Relat. Et loquimur hic de relatione secundum esse, non de relatione praedicamentali, quia loquimur de signo in communi, prout includitam signum naturale, quam ad placitum, in quo involvitur etiam signum quod est aliquid rationis scilicet signum ad placitum. Et ideo prae-

dicamentale ens esse non potest, nec relatio praedicamentalis, lfcet possit esse relatio secundum esse, juxta doctrinam D. Thomae, i. p., qu. xxviii, art. i, explicatam eadem q. xvii, quod solum in his, quee sunt ad aliquid, invenitur aliqua relatio realis, et aliqua rationis, quae relatio, manifestum est quod non sit praedicamentalis, sed vocatur relatio secundum esse, quia pure relatio est, et non aliquid absolutum.

Igitur aliqui auctores existimant rationem signi in communi non consistere in respectu secundum esse ad rem significatam et ad potentiam, sed in respectu secundum dici, seu in aliquo absoluto fundante illam relationem. Et assignant pro ratione signi hoc, quod est esse ductivum cognitionis ad aliud. Hoc enim esse fundamentum signi videtur deduci ex D. Thoma, in rv, dist. iv, q. i, art. i, dicente : « Quod ratio signi in charactere fundatur in aliquo, quia signum praeter species, quas ingerit sensibus, aliquid aliud facit in cognitionem venire. » Non ergo signum formaliter in relatione consistit, sed in fundamento relationis. Et hoc ductivum ad alterum cognoscendum nihil aliud est quam ipsa ratio repraesentativi, seu manifestativi, non quidem in tota sua latitudine, ut etiam comprehendit repraesentare se, sed prout restringitur ad manifestativum alterius, quod quidem respicit potentiam sicut objectum, quod constat non in relatione praedicamentali ad potentiam consistere.

Sit ergo unica conclusio : Ratio signi formaliter loquendo non consistit in relatione secundum dici, sed secundum esse. — Dixi formaliter loquendo, quia materialiter et praesuppositive dicit rationem manifestativi seu repraesentativi alterius, quod sine dubio non importat solam relationem secundum esse, ut