Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 561

statim ostendemus. Formaliter autem ratio signi non dicit solam rationem representativi alterius, cum constet multa repraesentare aliud seu manifestare, et non per modum signi, sicut Deus repraesentat creaturas, et omnis causa effectus, et principia manifestant conclusiones, et lux colores; nec tamen habent rationem signi. Igitur repraesentare aliud requiritur quidem ad signum, sed non in hoc solo consistit: addit autem supra repraesentare, et formaliter dicit repraesentare aliud deflicienter, vel dependenter ab ipsa re significata, et quasi vice illius, et stituendo. Etita respicit significatum non ut pure manifestatum et illuminatum a se, sed ut principale cognoscibile, et mensuram sui, cujus loco subrogatur, et cujus vices gerit deducendo ad potentiam.

Addimus in conclusione consistere in relatione secundum esse, abstrahendo nunc an sit relatio, realis vel rationis de hoc enim art. seq. agemus, et ita utimur vocabulo communi utrique relationi, et non solum agimus de relatione reali vel rationis determinate.

Sic explicata conclusio deducitur primo ex doctrina D. Thomae. Nam D. Thomas expresse ponit quod signum est in genere relationis fundatae in aliquo alio; sed relatio fundata in aliquo alio est relatio secundum esse, et de praedicamento ad aliquid si realis sit; ergo signum i consistit in relatione secundum esse. Consequentia est legitima. Et minor sumitur ex doctrina D. Thomae, in iv ad Annibaldum, dist. iv, art. ii, dicente: « Quod natura relationis est, ut semper fundetur in aliquo alio genere entis. » Ergo relatio fundata in aliquo alio condistinguitur ab aliis generibus entis, in quibus potest fundari, et consequenter distinguitur a relatione transcendentali gt secundum dici, quia istae re-

lationes non distinguuntur ab aliis generibus entis, ut cap. de relatione ostensum est. Nec enim sunt puri respectus, sed entitates absolutae circa aliud ordinatae vel dependentes, ut latius probavimus in quaest. xvii, de relatione. Ergo relatio fundata in aliquo genere entis semper est relatio secundum esse, et si sit realis erit preedicamentalis.

Major vero probatur aperte ex ipso D. Thoma, tum in loco nuper citato, tum in iv, dist. iv, quaest. i, art. i; et m part., quaest. Lxm, art. m, ubi, cum posuisset argumentum quod signum est in genere relationis, ergo character est in genere relationis, cum sit signum, respondet: « Quod signum importat relationem fundatam in aliquo, et cum non possit relatio signi characteris fundari immediate in essentia animae, debet fundari in aliqua qualitate superaddita, et in hac qualitate consistit character antecedenter ad relationem signi. » Sentit ergo D. Thomas quod relatio signi est relatio fundata in aliquo alio. Et si solum esset relatio secundum dici seu transcendentalis, non negaret D. Thomas characterem in tali relatione consistere, quia qualitas bene potest esse relatio secundum dici, ut scientia se habet ad objectum, et omnis actus seu habitus ad id a quo specificatur. Cum ergo ponit characterem in qualitate et rejicit a relatione, utique a relatione praedicamentali et secundum esse rejicit, id est a praedicamento relationis, nam a relatione secundum dici non sufficienter rejiciebat ponens illum in praedicamento qualitatis, cum in hoc etiam inveniatur relatio secundum dici. Sed in illa relatione ponit D. Thomas rationem signi, a qua rejicit characterem; ergo manifestum est quod in relatione secundum esse seu praedicamentali constituit rationem signi.