Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 562
Et sumitur fundamentum hujus conclusionis ex ipsa natura et quidditate signi. Quia ratio signi non consistit tantum in hoc quod est repraesentare seu manifestare aliudase, sed in tali modo manifestandi. quod est repraesentare aliud tanquam inferiori modo ad illud, ut minus principale ad magis principale, ut mensuratum ad suam mensuram, ut substitutum, et vices gerens ad id pro quo substituitur, et cujus gerit vices. Sed relatio mensurati ad mensuram, et substituentis ad suum principale, est relatio praedicamentalis, ergo relatio signi ad signatum praedicamentalis est. Minor constat, cum relatio mensurati ad mensuram sit relatio tertii generis in praedicamento relationis, ut supra, q. xvii, probatum est. Major autem est manifesta, quia relatio signi in quantum signum directe respicit signatum tanquam principale cognoscendum ad quod ducit potentiam. Ad hoc enim deservit signum ut sit medium et substituens loco signati, quod intendit manifestare potentia*, eo quod res per seipsam non innotescit, sed per tale medium; unde si res seipsa manifestatur, cessat ratio et officium signi. Est ergo signum respiciens signatum ut subrogatum vice ipsius et aliquid deserviens, et ministrans ipsi, et mensuratum per ipsum: tanto enim melius signum significat, quanto propinquius se habe! ad signatum in se. Neque hoc sufficiente explicatur relatione transcendentali quatenus signum connexionem aliquam dicit cum signato, et ratione ipsius manifestat illud, hoc enim requiritur, sed non sufficit. Sicut enim filius, licet sit effectus patris, et sub ratione effectus transcendentaliter ipsum respiciat, tamen in ratione filii, ut dicit simile alteri in ratione processionis, non dicit relationem transcendentalem, sed predicarentem et secundum esse;
ita signum, licet in ratione manifestativi et repraesentativi respiciat signatum transcendentaliter, tamen ut dicit rationem mensurati et substituti respectu signati, et quasi ministrans ipsi ut principali, respicit ipsum relatione secundum esse.
Et hinc discernitur differentia inter rationem manifestativi et significativi, quod manifestativum principaliter respicit potentiam ut terminum ad quem tendit, vel quod movet, et similiter repraesentare aliquid potentia* solum perficitur per hoc quod reddat aliquid praesens potentia; cognoscibiliter, quod secundum D. Th., qu. vii, de Verit., art. v, ad 2, non est aliud quam similitudinem alterius continere. Ista autem continentia similitudinis sine aliqua relatione dari potest quae sit relatio secundum esse. Tum quia talis continentia potest esse perfectio simpliciter, et sine ulla dependentia a repraesentata, sicut Deus repraesentat creaturas in ideis. Tum quia conservatur ista continentia, et exercetur etiam non existente termino, et consequenter etiam sine relatione pranlicamentali, ut constat in repraesentatione rei futurae vel praeteritae. Tum denique quia repraesentatio ista pertinet ad rationem movendi potentiam, cui redditur praesens objectum per repraesentationem; unde ipsi objecto per se et directe convenit repraesentari; objectum autem non consistit in relatione secundum esse ad potentiam, imo per se loquendo non respicit potentiam, aut ab ea dependet, sed potentia ab ipso, ab eo enim specificationem sumit. Non ergo repraesentare et manifestare in relatione secundum esse consistunt.
At vero significare seu significativum esse directe sumitur per ordinem ad signatum, pro quo substituit et cujus vices gerit tanquam medium, quo signatum ducitur ad