Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 563

potentiam; in hoc enim ministrat et deservit signum ipsi signato, quod defert illud, et praesentat potentiae tanquam deficiens repraesentabile; sicut etiam in ministro, et substituto alterius, duo consideramus, scilicet subjectionem ad alterum, cujus gerit vices ut ad principale, et effectum pro quo ministrat, et vices ejus gerit. Sic ergo signum, licet in repraesentando respiciat potentiam ut ei manifestet signatum, quia ad hunc effectum destinatur et assumitur, et in hac praecisa consideratione ad potentiam non petat consistere in relatione secundum esse, tamen in subordinatione ad signatum, quatenus respicit ipsum ut principale et ut mensuram sui, necessario debet in relatione ad ipsum consistere, sicut servus dicit relationem ad dominum, et minister, seu instrumentum ad suum principale.

Dices: Signum non respicit significabile ut purum terminum, sed ut objectum suae significationis, ergo non consistit in puro respectu, sed in ordine transcendentali, sicut potentia et scientia respiciunt objectum, et tamen objectum mensurat scientiam et potentiam. Sed contra est quia signum non respicit signatum ut objectum, seu materiam circa quam vehsetur praecise, sicut potentia et scientia sua objecta respiciunt, sed tanquam substitutum et vices signati gerens, et loco ejus subrogatum in repraesentando potentiae. Et quia directe signum importat hanc substitutionem et subrogationem ad alterum, ideo formaliter est quid relativum ad id pro quo substituit. Potentia autem et scientia non important hanc relationem ad objectum, sed important rationem principii et virtutis circa aliquid operantis, quod non est relationis formaliter loquendo; operari enim relationi non convenit, sicut esse subjectum relationis est.

Et ita scientia et potentia, actus et habitus respiciunt objectum ut mensuram sui fundamentaliter, non relative formaliter, sicut signum quod formaliter est quid subordinatum, et inferius signato, seu vices ejus gerens. Et pro hoc servit doctrina S. Thomae i p., q. xm, art. vu, ad 1, ubi inquit: « Quod relativa quaedam sunt imposita ad significandum ipsam habitudinem relativam, ut dominus, servus, pater, et filius. et hujusmodi, et haec dicuntur relativa secundum esse; quaedam vero sunt imposita ad significandum res, quas consequuntur quaedam habitudines, sicut movens et motum, caput et capitatum, quae dicuntur relativa secundum dici. » Quare scientia et potentia significant rem ipsam, et principium ad quod sequitur habitudo ad talia objecta; signum autem directe significat respectum ad signatum cui subordinatur, ut vicarium suo principali.

Et hinc disces fundamentum addiscerendum inter potentiam seu lumen: quod est virtus potentiae, et speciem: quod utraque quidem versantur circa objectum, sed species ut vices gerens objecti, et ipsum continens, quasi ejus substitutum; virtus autem potentiae, ut tendens ad objectum apprehendendum. Unde inter potentiam et objectum sufficit proportio acquirentis aliquid et tendentis ad terminum, qui acquiritur, quae est proportio principii motus ad terminum. At vero species debet habere proportionem ad objectum tanquam substituentis et vices ejus gerentis; et ita si perfecte et adaequate vices ejus gerat, requiritur omnimoda proportio in esse repraesentabili, ratione cujus nec corporea repraesentatio deservit spirituali objecto, nec creata repraesentatio objecto increato: quod si ponitur increata repraesentatio, etiam et entitas increata.