Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 564
Solvuntur argumenta.
PraBeipuum fundamentum sententiae oppositae est quia signum rem non existentem formaliter significat, ut vestigium bovis bovem non existentem, imago imperatoris mortuum imperatorem; ergo formaliter est signum, ab actu enim nd potentiam bene valet: significat, ergo est signum. Et tamen formaliter non est relatio, quia ad terminum non existentem non datur relatio praedicamentalis; ergo signum formaliter in relatione non consistit.
Confirmatur. Quia formalis ratio signi salvatur per hoc quod sit vere et formaliter ductivum potentia) ad suum signatum; sed ducere potentiam ad signatum non fit media relatione, sed media proportione et connexione, quae est inter signum et signatum, quee est fundamentum relationis; ergo signum formaliter non consistit in relatione, sed in fundamento relationis. Major constat ex definitione signi : « Quod representat aliquid potenti cognoscenti », ergo est ductivum potenti ad signatum. Minor probatur quia ut signum mihi repr sentet non est necesse quod cognoscam relationem ejus, sicut rusticus ex vestigio cognoscit animal non cogitando de relatione; et bruta utuntur signis, ut infra dicetur, nec relationem cognoscunt sed solum signatum, pro ut cognoscitur in signo. Ergo si relatio non cognoscitur, relatio non ducit, et sic non pertinet ad formalem rationem signi.
Respondetur in primis illud argumentum carere vi in opinione eorum qui existimant relationem signi semper esse rationis, etiam in signis naturalibus, quia existimant fundari in eorum apprehensibilitate. Sed
dato quod relatio signi naturalis realis sit respond. quod mortuo imperatore non manet signum formaliter, sed virtualiter et fundamentaliter; signum autem ratione sui fundamenti movet potentiam, non ratione su relationis, sicut pater non ratione relationis generat, sed ratione potenti generativ ; et tamen formaliter consistit in relatione. Et ad probationem : Formaliter, id est actu significat, ergo formaliter est signum, negatur liquide conseq., quia sufficit virtualiter esse signum ut actu significet; et instatur manifeste in hac : Bactu causatet producit effectum, ergo actu in re est causa; nam, ipsa causa non existente in se, per virtutem a se relictam causat, et formaliter causat, quia effectus tunc formaliter producitur : sic existente signo et significatione virtuali, formaliter ducit potentiam ad signatum, et tamen formaliter non est signum, sed virtualiter et fundamentaliter. Cum enim maneat ratio movendi potentiam, quod fit per signum inquantum repr sentativum est, etiam si non maneat relatio substitutionis ad signatum, potest exercere functiones substituentis sine relatione, sicut servus vel minister potest exercere operationes sui ministerii etiam mortuo domino ad quem dicit relationem, et in qua formaliter consistit ratio servi et ministri.
Ad confirmationem resp. quod in ratione ductivi est duo considerare, scilicet vim seu rationem exercendi ipsam repr sentationem ducendi, et relationem subjectionis seu substitutionis ad id pro quo eam exercet, sicut in dominio, et consideratur potestas gubernandi seu coercendi subditos, et relatio ad illos, et inseiv vo potestas obediendi et relatio subjectionis. Quantum ad vim ducendi repr sentative, fatemur non esse relationem, sed fundamentum relatio-