Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 565
nis, scilicet illa proportio et connexio cum signato; sed quantum ad formalitatem signi, quae non est quaelibet proportio et repraesentatio, sed subserviens et substituta signato, consistit formaliter in relatione, sicut esse servum, vel esse dominum formaliter relationes sunt, et tamen jus coercendi et obediendi relationes non sunt.
Secundo arguitur: Signum formaliter consistit in hoc quod est posse ducere potentiam ad signatum, per hoc enim habet significationem quae est forma signi, et per hoc eonvenit illi definitio signi, scilicet repraesentativum alterius a so potentiae cognoscenti; sed hoc quod est posse ducere ad signatum etiam tanquam medium et instrumentum, habet per rationem transcendentalem; ergo in illa consistit signum formaliter. Minor probatur. Nam per id habet signum ducere potentiam ad signatum, ut medium per quod habet manifestare potentiae signatum; hoc autem habet non ratione relationis praedicamentalis, sed transcendentalis, quia cognita relatione transcendentali causae, vel effectus, vel imaginis, vel quacumque connexione duorum, attingitur statim terminus; ergo non requiritur aliqua relatio praedicamentalis ut signum ducat ad signatum, vel possit ducere, cum transcendentalis id sufficienter exerceat. Nec valet dicere quod illa transcendentalis relatio est fundamentum relationis signi, quia quod solum est tale fundamentaliter non potest dare effectum formalem, sicut potentia generativa non potest formaliter constituere patrem, nec qualitas simile, licet sint fundamenta istarum relationum. Ergo si relatio transcendentalis solum fundat relationem signi, formaliter non praebet effectum formalem signi, aut ejus excercitium.
Et confirmatur, quia inconveniens est in signis ad placitum quod non maneant signa formaliter quando actu non respiciunt suum signatum, ut in libro clauso, quia tunc non cognoscitur signum illud, seu litterae ibi scriptae, et sic actu non habent relationem quae, cum sit rationis, ab actuali cognitione dependet; ergo non potest consistere signum formaliter in relatione secundum esse. Antecedens autem probatur. Quia signum in libro clauso retinet suam impositionem, ergo et suam significationem, quae potest reduci ad actum aperiendo librum; et ideo non consistit in pura relatione, quia haec non reducitur ad actum, sed semper respicitactu suum terminum si est vera relatio.
Respondetur illo argumento nihil magis probari quam praecedenti, et ideo dicimus quod formalis ratio signi consistit in hoc quod est posse ducere aliquem in cognitionem signati, non potentia quomodocumque, sed subjecta et substituente pro signato et illi inferiori in ratione signi. Et ideo consideratur in signo et vis movens potentiam, et ordo substituentis ad id pro quo movet. Et primum est relatio transcendentalis, secundum proedicamentalis. Et in secunda consistit signum, non in prima. Quia prima, scilicet manifestare alterum, etiam illis convenit quae signa non sunt, sicut diximus de luce manifestante colores, objecto se repraesentante, Deo repraesentante creaturas. Quod ergo viso effectu cognoscatur causa, vel visa imagine archetypus, non constituit formaliter rationem signi, nisi addamus peculiarem relationem repraesentativi substituentis, etc.: quod relationem secundum esse dicit. Effectus ad impugnationem respondetur quod fundamentum signi non constituit formaliter rationem signi, quantum ad id quod formaliter est