Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 566
subjectionis et substitutionis, sed quantum ad id quod est virtutis movendi, sicut potentia generativa constituit virtutem generandi in patre, non formalem relationem patris. quae consistit in ratione principii assimilantis, et auctoritatem habentis in ordine ad filium.
Ad confirm. respondetur varie aliquos sentire in hac parte de signis ad placitum, eo quod in illis relatio signi (si datur) secundum omnium consensum realis non est, sed rationis. Et sunt qui putant relationem rationis non solum denominaro absolute, sed etiam existere existentia sui fundamenti, saltem imperfecte et inchoate, et sic denominare etiam antequam actu apprehendatur. Sed restant huic responsioni duo difficilia explicanda. Primum, quod etiam talis existentia non denominabit perfecte et simpliciter tale, sed solum inchoate et imperfecte; et sic signum in libro clauso, vel in voce prolatum, sed non actu apprehensa relatione, non erit signum perfecte, sed inchoate et imperfecte, acquiret vero perfectam rationem signi quando actus apprehendetur. Restat ergo eadem difficultas quae in hanc cogit solutionem, scilicet quomodo signum in libro clauso, vel in voce prolatum, sed non apprehensum relative, possit perfecte significare et ducere in signatum; nec enim minus perfecte repraesentat ly homo suum significatum, si apprehendatur relatio ejus, quam si non apprehendatur, retinet enim eodem modo impositionem; aut saltem dignosceremus illam imperfectam significationem ex defectu apprehensionis relationis provenientem, aut posita relatione crescentem, quod nullus experitur. Si autem aeque perfecte ducit ante illam relationem, aeque perfecte significat, et aeque perfecte est signum, ergo non solum imperfecte,
et inchoate existet. Secunda difficultas est quia illa imperfecta existentia et inchoata, vel est solum fundamentalis et virtualis respectu signi, vel etiam actualis. Si fundamentalis tantum, hoc est dicere quod solum existit fundamentum signi, non formaliter ipsum signum. Si actualis, difficile valde est quod existentia realis, qualis est fundamenti ante actualem apprehensionem, reddat actualiter existens id quod est ens rationis, et solum habens esse objectivum. Sic enim non erit pure ens rationis, cum sit capax etiam realis existentiae, licet imperfectae et inchoatae.
Alii existimant formaliter esse signum etiam ante formalem existentiam relationis signi. Alii solum morali modo censeri signum, quia morali modo dicitur manere impositio. Sed an hoc sit actu esse signum, vel non, est difficultas. Nam actu moraliter est particula diminuens, perinde ac si dicatur actu fundamentaliter, vel actu virtualiter; moralitas enim illa impositionis durantis est fundamentum relationis.
Quare simpliciter dicendum est quod impositio, seu destinatio alicujus ut sit signum talis vel talis rei, solum est fundamentum relationis signi, quia dat illi connexionem cum tali re et subrogationem pro illa ad significandum non naturaliter, sed secundum placitum imponentis, sicut abstractio naturae est fundamentum universalitatis. Unde sicut signum naturale ratione sui fundamenti exercet significationem, etiam si non habeat relationem actu ad signatum, quia tale signatum non existit, ut imago imperatoris ipso mortuo; ita vox vel scriptura, etiam si actu non concipiatur relatio, significat et repraesentat ratione impositionis semel factae, quas non reddit formaliter signum, sed fundamentaliter proxi-