Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 567

me, ut dicemus q. seq. ,art. v. Et non est ullum inconveniens in his relativis rationis, quod cessante cognitione actuali alicujus formae, cesset formalis existentia illius et formalis denominatio a tali existentia proveniens, et rursus posita cognitione consurgat, manente semper fundamentali denominatione qualis manet in universali, remota comparatione et relatione, positaque sola abstractione. Manet enim universale metaphysice, non logice sic signum ad placitum sine relatione cognita. Manet signum moraliter fundamentaliter et quasi metaphysice, id est in ordine ad effectum sensibilem repraesentandi, non formaliter et quasi logice, seu quoad intentionem relationis.

Tertio arguitur. Genus signi est ratio repraesentativi, et ratio objecti cognoscibilis non ultimi, ut signatum, sed medii. Sed ratio repraesentativi, et objecti non dicunt rationem relationis secundum esse, sed transcendentalis; imo et formalitas cognoscibilis ut sic non est ens formaliter sed preesuppositive, cum sit passio entis et consequenter nec determinatum ens quod est relatio; ergo neque signum. Consequentia patet. Quia si genus non est in ratione relativi, quomodo species ad relationem potest pertinere?

Minor a nobis admittitur. Major ex definitione signi constat, quod potentiae cognoscitivae repraesentativum est, ergo repraesentativum et ratio objecti seu cognoscibilis signo essentialiter convenit. Non enim aliter ducere potest in cognitionem signati nisi objiciendo, et repraesentando se potentiae; repraesentativum autem non potest essentialiter dici de signo, ut species, vol differentia, cum etiam alii conveniat, ergo ut genus.

Confirmatur. Signum in communi non potest consistere in rela-

tione, ergo absolute signum non est relatio. Antecedens probatur. Tum quia signum est commune ad signum formale, et instrumentale; formale autem non est relatio, sed qualitas, cum sit notitia vel conceptus, ut infra dicetur. Tum quia est commune ad signum ad placitum, et naturale; nulla autem relatio utrique communis est nisi relatio abstrahens a reali et rationis in sententia affirmante quod relatio signi naturalis est realis. Relatio autem signi est magis determinata et contracta, quam illa quae abstrahit a reali et rationis. Ergo signum in communi non dicit relationem secundum esse; deberet enim poni in aliquo membro determinate, vel reali, vel rationis.

Respondetur: Quod repraesentativum non est genus signi, sed fundamentum, sicut generativum non est genus paternitatis sed fundamentum; nec repraesentativum tantum, sic enim solum remote se habet ad signum fundandum, sed repraesentativum tale, id est substituens pro signato, eique subordinatum in repraesentando et ducendo ad potentiam. Et ponitur in definitione signi, sicut fundamentum essentialiter pertinet ad relationem, dependet enim essentialiter a fundamento; Et si relatio sit alicujus causae, vel effectus, vel exercitii, totum ipsum exercitium fit per fundamentum; relatio enim aliud exercitium non habet quam respicere, si sit relatio secundum esse; sicut pater ratione fundamenti generat, dominus ratione fundamenti imperat, minister m lione fundamenti substituit et operatur, signum ratione fundamenti repraesentat. Et constat hoc, quia ratio objecti seu repraesentabilis in signo primum est respectu sui, se enim objicit potentiae et in quantum objectum directe respicit potentiam ut terminus ejus. Quod to-