Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 568
tum non est genus signi, signum enim principalius respicit signatum cui subordinat rationem ipsam repraesentandi. Unde in relatione ad ipsum incipit consistere; repraesentativum autem, ut connectens se substitutive cum signato, fundat illam relationem, et illa connexio est substitutio fundamentaliter.
Ad confir.respondetur.: Quod notitia et conceptus habent rationem qualitatis ut sunt actus, vel imago objecti super quod fundatur relatio signi formalis, in qua essentialiter signum consistit, quatenus sic substituunt pro objecto. Sicut character dicitur a D. Thoraa, locis supra citatis, signum fundamentaliter, cum in se qualitas sit, fundans tamen relationem signi; sic conceptus et notitia qualitates sunt informative, non objective significantes. Fundant autem relationem signi formalis, id est cujus repraesentatio, et exercitum significandi informando fit.
Et ad alteram partem argumenti respondetur quod signum in communi dicit relationem magis determinatam, quam relatio in communi, sive transcondentalis sit, sive relatio secundum esse. Nam illud argumentum in omni opinione currit quomodo signum in communi sit ens determinatum et inferius ad ens ut sic, et tamen dividatur in reale et rationis; siquidem si relatio transcondentalis est, in signo naturali realis erit. Non ergo specialem difficultatem affert contra nostram assertionem de relatione signi secundum esse. Quare dicendum est nullum esse inconveniens quod res inferiores induant conceptum analogum, et dividantur modo analogico, sicut superiora, licet magis restricto. Et prout subsunt conceptui analogo, non ponuntur sub determinato et univoco membro divisionis superioris, sed ad utrumque
analogice pertinent. Exemplum vulgare est in hoc nomine Sapientia, est enim conceptus magis determinatus quam ens, et tamen nec est determinate creata vel increata, sed potest dividi in utramque, quia potest sumi analogice. Si vero sumatur univoca sapientia, sic erit determinate creata, vel determinate increata. Eodem modo homo, si sumatur etiam ut abstrahit a vero et picto, vivo et mortuo aliquid inferius est ad ens, sed non in determinato membro, quia analogice sumitur, et consequenter, non ut determinate unum, nec determinate in uno membro. Sic signum ut commune ad naturale et ad placitum est analogum, veluti ad signum verum et pictum, reale et rationis, et prout sic non est in determinato membro entis vel relationis, sed quolibet suorum inferiorum est in determinato genere.
ARTICULUS II.
Utrum in signo naturali relatio sit realis, vel rationis.
Ut discernatur punctus difficultatis, oportet discernere plures relationes quae in signo concurrere possunt. Et de aliquibus non est dubium quod in signo naturali possint esse reales, non tamen illae sunt formalis et quidditativa relatio signi. Cum enim signum juxta suam definitionem dicatur '« id quod repraesentat aliquid potentiae cognoscenti », oportet quod in signo, ut repraesentet aliud, si sit signum extra potentiam, habeat rationem objecti cognoscibilis secundum se prius, ut eo cognito, ad aliud potentia deveniat; si vero sit signum formale, et intra potentiam sit realis et intentionalis repraesentatio, quae in re aliqua qualitas est, cum relatione tamen similitudinis ad id cujus est