Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 47
includit; proprie tamen ly ergo facit consequentiam, et discursum, non propositionem hypotheticam. Copulativa est quae conjungit propositiones per particulam et; ut : Petrus est albus, et Paulus est niger. Et particula illa et quando conjungit terminos, facit propositiones de extremo copulato, habetque vim universalitatis, si divisive, non collective accipiatur, confunditque terminum post se positum; ut: Petrus et Paulus currit; Parisiis et Romae venditur piper; ly piper stat confuse, nec licet sub illo immediate descendere. Disjunctiva est, quae conjungit propositiones per particulam vel; ut: Petrus currit, vel Paulus loquitur. Et quando illa particula conjungit terminos, facit propositionem de extremo disjuncto, et habet vim particularitatis, ut: Petrus vel Paulus loquitur; homo vel equus est albus.
In his speciebus hypotheticarum duo solum veniunt advertenda : Primum est, quid requiratur ad veritatem cujuslibet hypotheticae; secundum, qui sint loci, seu regulae arguendi in talibus hypotheticis.
Quoad primum. In conditionalibus est haec regula : Ad veritatem conditionalis non requiritur quod aliqua pars sit vera, sed sufficit bonitas consequentiae; et ad falsitatem sufficit quod consequentia sit mala. Et sumimus conditionalem in rigore pro conditionali illativa; nam si solum sumatur particula si ad denotandum concomitantiam unius cum alio, ut: Si Petrus loquitur, Paulus ambulat, non ita proprie est conditionalis, de qua in praesenti agimus. Cum ergo ad conditionalem illativam, ut sit vera, solum requiratur bonitas consequentiae, sequiturquod omnis conditionalis vera est necessaria, et omnis falsa, impossibilis, quia bona consequentia semper et necessario est bona; alioquin si de-
ficere potest, est mala; fundatur enim bonitas consequentiae in connexione extremorum. Et ita docet S. Thomas, Opuse. de Logica, tract. de enuntiatione, cap. xiv.
In copulativis est haec regula : Ad veritatem copulativae requiritur quod utraque pars sit vera; ad falsitatem sufficit quod altera pars sit falsa; ut : Homo est rationalis, et equus est hinnibilis, est vera, quia utraque pars est vera; consistit enim veritas illius in copulatione veritatum. Si autem dicas : Petrus disputat, et lapis currit, tota est falsa, quia pars ejus est falsa. Idem quod dicimus de veritate, dicendum est de possibilitate et necessitate; ut enim sit possibilis, aut necessaria, copulativa requiritur quamlibet partem esse possibilem et necessariam; ut autem sit impossibilis, vel contingens, sufficit alteram partem esse impossibilem, aut contingentem. Inter impossibile autem et contingens, si una pars est contingens, altera impossibilis, tota est impossibilis; ut si dicas : Petrus est lapis, et Paulus currit. Itaque in defectu sequitur debiliorem pariem; in effectu et bono, requirit integram causam.
In disjunctivis est h«c regula : Ad veritatem disjunctivae sufficit alteram partem esse veram; consistit enim veritas ejus in separatione veritatis, et falsitas in opposito; et iderh est de necessitate et possibilitate, quod sufficit alteram partem esse necessariam, vel possibilem; ut: Homo est animal, vel sol est niger, est vera et necessaria ratione unius partis tantum. At vero ad falsitatem disjunctivae requiritur ut utraque pars sit falsa, et similiter ad impossibilitatem; ut si dicas: Homo est hinnibilis, vel equus est risibilis.
In summa : Copulativa sequitur semper debiliorem partem, disjunctiva fortiorem; fortior pars dicitur