Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 569
Wpraesentatio, et ordo ad potentiam. Similiter habet inveniri in signo aliqua convenientia seu proportio, et connexio cum tali significato, ut dicatur repraesentare hoc potius quam illud. Quae proportio seu convenientia varia est. Aliquando enim est effectus ad causam, vel causae ad effectum, sicut fumus significat ignem ut effectus, nubes vel ventus significat pluviam ut causa; aliquando est similitudinis vel imaginis, vel cujuscumque alterius proportionis; in signis autem ad placitum, est impositio et destinatio a Republica. Et unico verbo, cum signum se habeat ad signatum et ad potentiam, possunt praecedere ad constituendam rationem signi, vel respectus, seu rationes, quae habilitent ipsum ad potentiam vel ad signatum, in quibus non consistit formalis et quidditativa ratio signi, siquidem possunt separari et inveniri sine ratione signi, nam ratio objecti sine ratione signi invenitur; ratio etiam effectus vel causae, vel similitudinis, aut imaginis sine ratione signi possunt reperiri. Quaerimus ergo an illa formalis et propriissima relatio signi, quae praeter istas omnes reperitur, aut ex illis consurgit, realis relatio sit in signis realibus, vel naturalibus.
Et quidem fatemur quod relatio objecti ad potentiam, quam praecedit in signo instrumentali sive per modum moventis sive terminantis, realis relatio non est; quia objectum non respicit potentiam relatione reali secundum esse, sed potius potentia respicit objectum, et ab eo dependet et specifieatur. Et dato quod relatio objecti ad potentiam realis esset, et mutuo respiceret objectum potentiam sicut potentia objectum (quod constat esse falsum, cum objectum sit mensura, et potentia mensuratum), tamen non est species ejus relatia et ratio signi, quia ra-
tio objecti formaliter et directe respicit, vel respicitur a potentia, ita quod immediatus respectus est inter ipsa; ratio autem signi directe respicit signatum, et in obliquo potentiam, quia respicit signatum ut manifestandum potentiae. Unde distinctio et varietas signorum non sumitur ex ordine ad potentiam, vel ex diverso modo immutandi illam vel sicut objectum, sed ex diversitate irei significatae. Licet enim eodem modo immutet potentiam vestigium bovis, et fumus, tamen differunt in ratione signi propter diversum respectum ad signatum, non ad potentiam. Diversa ergo linea, et ordo, respiciendi est in objecto quatenus objectum, et in signo quatenus signum, licet ut signum sit objectum supponi debeat.
Similiter relationes illae, quibus signum proportionari potest ad signatum, diversam sunt formaliter a relatione ipsa signi, v. g., relatio effectus vel causae, similitudinis vel imaginis etc.; licet aliqui recentiores confundant relationem signi cum istis relationibus, sed immerito. Tum quia diversum exercitium est in signo significare quam causare, vel causari, aut similem esse; in significando enim exercetur substitutio principalis signati, ut manifestetur potentiae; in ratione vero causae aut effectus, nihil de ordine ad potentiam includitur; quare distincta fundamenta sunt, et sic distinctas relationes postulant. Et praeterea separari possunt relationes istae a relatione signi, sicut filius est similis patri et effectus ejus et imago, non tamen signum; addit ergo relatio signi super illas relationes, quas supponit aut praerequirit, ut habilitetur et proportionetur huic signato potius quam illi.
Respondeo ergo, et dico : Relatio signi naturalis ad suum signatum,