Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 570
iqua constituitur in esse signi, realis est, et non rationis, quantum est ex se, et ex vi sui fundamenti et supponendo existentiam termini caeterasque conditiones relationis realis. — Haec videtur conformior menti S. Thomae. Primo, quia docet relationem signi characteris fundari in qualitate superaddita animee, quae reale fundamentum est, ut patet iii p., q. Ixiii, art. n, ad 3, et in iv, dist. iv, q. i, art. i. Et loquimur de fundamento proximo, quia impugnat eos qui dicebant fundari hanc relationem immediate super animam, et docet debere mediare aliud super quod fundetur relatio characteristici signi, scilicet qualitatem characteris; loquitur ergo de fundamento proximo. Et i p., q. xvi, art. vi, dicit: « Quod licet in urina, et medicina non sit sanitas, est tamen aliquid in utroque, per quod hoc quidem facit, illud vero significat sanitatem. » Ergo in aliquo reali fundatur relatio signi naturalis, qualis est urinae ad sanitatem, nempe in aliquo quod habet in se ut significet, sicut medicina habet ut efficiat.
Et fundamentum conclusionis deducitur ex ipsa natura et quidditate signi, quae in eo consistit quod sit aliquid magis notum, quo repraesentetur et manifestetur ignotius, ut bene notat S. Thom., q. ix, de Verit., art. iii, ad 4, et in iv, distinet, i, q. i, art. i. Ad hoc autem quod aliquid sit notius altero illudque reddat cognoscibile et repraesentabile, requiritur quod cognoscibilitas istius sit habilior altera ad movendum potentiam, et determinata seu affecta ad tale signatum, ut ad illud potius moveat quam ad aliud, sive ista motio et repraesentatio fiat formaliter, sive objective. Sed quod aliquid in seipso sit cognoscibile, non potest esse aliquid rationis; quod vero relate ad alterum sit cognoscibilius et redderui ipsum repraesentatum, aliquid etiam reale est in signis naturalibus: ergo relatio signi naturalis realis est. Minor habet duas partes, scii, quod res in seipsa sit cognoscibilis realiter, et quod etiam relate ad alterum reddat realiter aliud repraesentatum et cognoscibile. Et quoad primam partem probatur, quia ante omnem operationem intellectus res est cognoscibilis. Si enim per operationem intellectus cognoscibilis redderetur, esset cognoscibilis per esse cognitum, et sic non esset cognoscibilis ante cognitionem, quod repugnat, quia cognitio sumitur in nobis a cognoscibili, si autem per rationem seu cognitionem redditur cognoscibile, prior est cognitio quam cognoscibililas, et consequenter ab illa ut ab objecto non sumitur.
Neque obstat quod cognoscibile seu objectum non reali relatione respicit potentiam, sed relatione rationis, quia potius ex hoc realitas ipsa cognoscibilitatis probatur. Ideo enim respicit potentiam relatione rationis, quia potentia pendet ab objecto, non objectum a potentia; et se habet objectum ut mensura, potentia autem ut mensuratum, quod pertinet ad relationes tertii ordinis, in quibus mensuratum est dependens ideoque realiter respicit, mensura vero non pendet a mensurato, et sic solum per rationem respicit illud. Sed tamen hoc ipsum arguit majorem renlitatem in ipsa ratione mensurae, quanto minor realitas est in relatione, sicut Deum esse dominum relative est aliquid rationis, sed potestative est aliquid reale; et similiter actus liber realiter est liber in Deo, et multo majori realitate, quia solum per rationem refertur ad objectum liberum, realiter autem ab eo non pendet. Sic ergo cognoscibile in objectis realibus absolute et in se aliquid reale est, sed rela-