Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 571

tive ad potentiam aliquid rationis.

Secunda vero pars illius minoris ostenditur, quia licet cognoscibile per ordinem ad potentiam sit aliquid rationis, tamen in se realiter cognoscibile est; ergo ut non solum sit cognoscibile in se, et respectu sui, sed etiam respectu alterius, cujus vices gerit, et pro quo substituit in cognoscibilitate et repraesentatione, realis relatio intercedet. Patet consequentia, quia fundatur in cognoscibilitate reali, et connexione reali ipsius omni hoc significato, ut illud repraesentet; ergo reali relatione erit substitutum illius, et respiciet illud ut signatum, licet potentiam talis cognoscibilitas non respiciat realiter. Nam quod fumus repraesentet potius ignem quam aquam, et vestigium bovis potius bovem quam hominem, et conceptus equi potius equum quam lapidem, in aliqua reali proportione et intrinseca istorum signorum cum illis signatis fundatur; ex reali autem proportione et connexione cum aliquo, realis relatio innascitur. Unde contingit hic maxime hallucinari aliquos, quod sine discussione, cum videant cognoscibilitatem seu apprehensibilitatem signi fundare relationem signi, et haec apprehensibilitas est relatio rationis ad potentiam, simpliciter ipsam rationem signi relationem esse rationis putant. Gaeterum in hoc valde falluntur quia relatio cognoscibilitatis ad potentiam praecedit, et preesupponitur ad rationem signi, pertinetque ad communem rationem objecti seu cognoscibilis. Sed quod ista cognoscibilitas sic connectatur et coordinetur alteri cognoscibili, ut substituat pro eo, et subordinetur, ac serviat ei in deferendo ipsum ad potentiam, cur erit relatio rationis, cum non sit relatio ad potentiam, sed proportio et connexio istius cognoscibilis cum illo, ratione cujus

huic significando potius proportionatur quam illi, et ista connexio et proportio ante omnem operationem intellectus detur? Unde D. Thomas, m de Veritate, art. i, ad 2 inquit: « Quod ad speciem quae est medium requiruntur duo, scilicet repraesentatio rei cognitae, quae competit ei secundum propinquitatem ad cognoscibile, et esse spirituale, quod competit ei secundum esse, quod habet in cognoscente. » Ubi pondero illa verba: « repraesentatio quae competit ei secundum propinquitatem etc. » Ergo repraesentatio in signo naturali fundatur in propinquitate ipsius ad cognoscibile, pro quo substituit, et respectu cujus est medium; haec autem propinquitas in his quab realiter proportionantur et conjunguntur, realis relatio erit, cum reale fundamentum habeat.

Ex dictis colliges insignis ad placitum rationem signi etiam per relationem ad signatum explicandam esse. Sed relatio ista rationis est, et non solum consistit signum in extrinseca dominatione, qua redditur impositum seu destinatum a Republica ad significandum, ut aliqui recentiores putant, eo quod sine illa fictione intellectus per solam ipsam impositionem denominatur signum. Caeterum haec impositio requiritur quidem tanquam fundamentum relationis et rationis signi, quia per illam habilitatur et destinatur aliquid ut sit signum. Sicut per hoc quod proportionatur, et connectitur aliquod signum naturale cum tali signato, fundat relationem signi ad ipsum. Itaque ex denominatione illa extrinseca destinationis et impositionis consurgit duplex relatio rationis. Prima communis omni extrinsecae denominationi, quatenus concipitur per intellectum ad modum formae et relationis denominantis, ut esse visum ad videntem, esse amatum ad amantem. Alia est re-