Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 572
latio particularis, qua una denominatio distinguitur ab alia. Destinatio enim et impositio Reipublicee ad varia munera esse potest, quae non nisi relatione distinguuntur ad ea ad quae exercenda destinantur, sicut destinatur aliquis et instituitur ut sit judex, praeses, doctor, et aliqua ut sint signa vel insignia horum munerum, et similiter voces destinantur uthumanae conversationi deserviant. Haec munera ex destinatione Reipublicae oriuntur, que denominatio extrinseca est. Caeterum distinguuntur quia judex ordinatur ad tales subditos judicandum, praeses ad regendum, doctor ad docendum etc.: quae distinctiones per relationes explicantur, et non aliter; ergo relationibus ad sua munera et objecta distinguuntur. Idem ergo dicendum de signis ad placitum, licet in denominatione extrinseca impositionis fundentur. Et cessante relatione dicuntur manere ista fundamentaliter quatenus illa destinatio Reipublicae moraliter dicitur manere, aut virtualiter.
Solvuntur argumenta
Ex duplici capite possunt fleri argumenta ad probandum quod signum naturale sit relativum rationis, vel qua parte signum respicit potentiam, vel qua parte respicit signatum. Ex parte qua respicit potentiam argumentum est commune, sed difficile. Nam signum respicit potentiam relatione rationis, sed haec relatio est illi intrinseca et essentialis, imo magis principalis; ergo signum naturale non consistit praecise in relatione reali. Major est certa, quia inter signum et potentiam reperitur ordo ejusdem lineae et rationis quae est inter objectum et potentiam: signum enim quoddam objectum est seu substitutum objecti, et ita movet objective, non effective potentiam,
atque adeo in eodem ordine cum objecto respicit potentiam; constat autem objectum respicere potentiam relatione rationis, quia non est relatio mutua inter potentiam et objectum; ergo ex parte alterius extremi non est relatio realis; non ex parte potentiae, quia haec realiter respicit objectum, ergo erit rationis ex parte objecti. Specialiter autem signum instrumentale non potest manifestare aliquid potentiae nisi prout cognitum; esse autem cognitum est aliquid rationis. Ergo signum instrumentale mediante aliquo rationis, id est mediante esse cognitum ducit in signatum.
Minor vero probatur. Tum quia signum est instrumentum quo potentia utitur ad deveniendum in signatum. Tum, quia finis ad quem ordinatur signum, est manifestatio signati ad potentiam; ergo ipsa potentia, seu cognitio ejus, ad quam signum ducit, est finis principaliter intentus a signo, atque adeo intrinsecus et essentialis est illi ordo ad potentiam. Et confirmatur quia signum formale et instrumentale differunt in ratione signi, ut dicemus seq. question., et non differunt ex ordine ad signatum, sed ad potentiam; idem enim signatum respicit fumus ut signum instrumentale, scilicet ignem, et conceptus ignis; sed fumus instrumentaliter conceptus formaliter; ergo differunt ex diverso ordine nd potentiam, et ita hic ordo essentialis est signo, quatenus signum formale respicit potentiam ut forma cognitionis, instrumentale ut movens extrinsecum.
Respondetur quod sive ordo ad signatum et ad potentiam in signo sit unus tantum, sive duplex, de quo articul. seq., tamen ut signum est, et stando sub hac formalitate, non respicit potentiam directe et principaliter, neque ut mensura ejua, sed ut via et ductivum potentiam ad