Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 573
id quod est objectum ejus et manifestabile ipsi, scii, ad signatum. Unde tam potentia quam signum respiciunt signatum ut objectum manifestabile a quo specificantur et mensurantur: potentia quidem ut virtus ad illud tendens, signum ut via et medium per quod ad illud tenditur; quod vero signum sit etiam objectum, et prius cognitum, ut per illud tendat potentia ad signatum, per accidens est signo in quantum signum, nam in signo formali, sine hoc quod sit objectum cognitum a potentia, sed forma reddens cognoscentem potentiam, manifestat ei. Quod ergo pertinet per se ad rationem signi est quod sit substituens pro objecto in repraesentando ipsum potentiae, quae substitutio realem subordinationem et relationem dicit ad signatum, ut ad principale objectum, et hic est respectus essentialis, et formaliter constitutivus signi, licet in obliquo etiam potentiam attingit, quatenus respicit signatum ut manifestabilo potentiae.
Quare ad argumentum in forma dicitur: Signum respicit potentiam relatione rationis, distinguo: Formaliter, inquantum signum relatione directa et mensurae ad mensuratum, nego; praesuppositive, et ut objectum quoddam est, transeat. Et ad probationem dicitur quod signum est in linea et ordine objecti principaliter, et per se, et ut mensura est, nego; ut substituens, et vices gerens objecti, concedo. Unde non eodem modo quo objectum respicit potentiam, sed directe objectum manifestabile respicit, in obliquo potentiam, sicut etiam habitus qui est in potentiis respicit objectum a quo specificatur directe, licet in ordine ad adjuvandum potentiam respectu illius. Nec signum instrumentale fundatur in esse cognito, quantum ad rationem signi, sed esse cognitum requiritur ad ipsum exercitum.
citium significandi, non ut constituatur in esse signi respicientis objectum, ut substitutum ejus; hoc enim habet ante esse cognitum, quia signum non consistit in actuali repraesentatione, sed in potestate repraesentandi.
Ad primam probationem minoris respondetur signum dici instrumentum potentiae, eo modo quo est instrumentum signati, et substitutum ejus ad manifestandum se potentiae. Nec enim signum est instrumentum potentiae ex parte elicientiae actus, quasi medio signo eliciat, sed ex parte repraesentationis objecti, quatenus medio signo manifestatur objectum, et sic principalius subordinatur objecto, tanquam ei pro quo substituitur in repraesentando potentiae.
Ad secundam probationem respondetur: Finem signi esse manifestare potentiae signatum, ex subordinatione tamen ad ipsum signatum, ut ad principale, pro quo subrogatur, et substituitur in repraesentando. Id autem quod ex subordinatione ad aliud respicit aliquem finem, et ex substitutione pro ipso, principalius respicit id pro quo substituit et subrogatur, quam id ad quod movet, seu finem ad quem tendit, quia hunc respicit ut finem effectum, id autem pro quo substituitur, ut finem cujus gratia, ex subordinatione enim ad illud respicit talem effectum.
Ad confirmationem respondetur divisionem signi in formale et instrumentale, si est essentialis (de quo seq. quaestion. ), non sumi ex ordine ad potentiam praecise, sed ex diverso ordine ad signatum. Diversus enim modus afficiendi potentiam, ut objectum prius cognitum, vel ut conceptus intrinsece informans, refunditur in diversam rationem manifestandi et repraesentandi signatum, quia manifestatio ipsa,