Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 574
et repraesentatio, quaedam motio est; et sic modus afficiendi potentiam, qui variat motionem, refunditur in varietatem repraesentationis; diversa autem repraesentatio respicit signatum sub diversa formalitate seu ratione formali repraesentabilis, quia repraesentatio et repraesentabile proportionari debent, et uno variato variatur et aliud, et ita redditur diversificatum ipsum signum formaliter ratione signati et repraesentabilis, licet materialiter sit idem.
Secundo arguitur, probando quod etiam ex parte signati, et in ordine ad illud, non sit realis relatio. Primo, quando signatum non existit: et tamen non minus formaliter est signum respectu illius, quia repraesentat illud actu ipsi potentia*, et tunc relatio ad signatum non existens non est realis. Secundo, quando signum repraesentat aliquod ens rationis, ut conceptus chimaerae, vel effigies, et imago exterior illius. Tertio, quia relatio signi differt a relatione imaginis, et solum per hoc quod signum tangit signatum ut repraesentandum potentiae, imago autem respicit exemplar, ut imitandum a se; sed in signo, hoc quod est esse repraesentabile potentiae non est aliquid reale sed rationis, quia ad potentiam cognoscentem non ordinatur signatum reali ordinatione et relatione, sed ut manifestabile, et ut caetera objecta quae non mutua relatione respiciunt potentiam; ergo signum attingitur a signato sub formalitate quadam rationis, atque adeo non per relationem realem. Denique, quia ipsum exercitium significandi, seu repraesentandi nihil reale ponit in signato. Nec enim mutatio aliqua fit in signato per hoc quod repraesentatur a signo, fit autem mutatio realis in potentia per hoc quod moveatur de novo a signo; ergo respectu signati relatio signi realis non est, quia non potest esse
magis realis potestas significandi, quam actus, et exercitium.
Respondetur ad primam probationem quod signum, non existente signato, non manet formaliter signum, sed fundamentaliter, quia deficit formalis et actualis ratio substitutionis, non existente eo pro quo substituit; sed manet virtus manifestandi se et signatum sic absens, quia manet proportio seu connexio ad ipsum, quae fundare potest talem relationem, et virtute hujus fit repraesentatio non virtute relationis qua formaliter constituitur, in ratione substituti.
Ad secundam probationem dicitur quod conceptus entis rationis, vel illius imago exterior eodem modo se habet atque conceptus rei absentis. Repraesentat enim illam conjunctionem realitatum, quarum conjunctio est impossibilis et chimaerica, et de illis realitatibus datur realis conceptus, vel etiam sensibilis imago, si realitates sensibiles sint. Ad illud vero quod in tali objecto pure chimaericum est et ens rationis, non datur relatio realis signi naturalis, sed datur reale manifestativum et repraesentivum, quod realem relationem non requirit, nec dicit formalitatem signi, sed transcendentalem rationem repraesentativi.
Ad tertiam probationem respondetur quod signatum, ut objectum manifestabile potentiae, aliquid reale est in se, licet non mutua relatione referatur, neque ad potentiam cui est repraesentabile, neque ad signum per quod repraesentabile est; imo quia minus dependens est in suo ordine a potentia, quam potentia ab ipso, non habet ut objectum relationem mutuam ad potentiam. Et sicut ipsa scientia et potentia reali relatione tertii generis respiciunt objectum, licet objectum non reali relatione se habeat ad potentiam, quia