Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 575

sufficit ad hoc realitas termini in esse rei et non in formalitate termini, ut q. xvii, art. v dictum est; ita et relatio signi ad idem objectum ut significabile potentiae, realis est, quia in esse rei signatum est reale, licet relatio signati ad potentiam vel ad ipsum signum realis non sit.

Ad ultimam probat, respondetur quod exercitium signi non ponit aliquid in signato, cum potius signum a signato respiciat, et pendeat, utpote pro ipso substituens; si autem realiter mutaret signatum, realiter respiceret signum a quo immutaretur. Unde ex eo quod non realiter immutat, non sequitur quod signum realiter non respiciat signatum, sed quod signatum realiter non respiciat signum, quod libenter concedimus; sed oporteret probare quod signum non realiter immutatur, vel pendet a signato pro quo substituit. Respectu vero potentiae movet quidem signum realiter objective, non effectivo agendo, ut infra dicetur. Sed talis motio est signi non ut signum formaliter, sed ut objectum; movere autem substituondo pro alio est actus signi, seu significare, sed importando relationem substituti, ideo quatenus signum non respicit directe potentiam, sed signatum pro quo substituit ad movendum potentiam.

Tertio arguitur: Signum naturale et ad placitum conveniunt univoce in ratione signi, ergo non potest alterum esse reale, alterum rationis, quia ad relationem realem rationis nihil est univocum, nec utrumque aliquid est reale, cum signum ad placitum constet esse aliquid rationis ergo utrumque aliquid rationis est. Antecedens probatur. Ratio objecti seu cognoscibilis est univoca in ente reali et rationis, quia ad univocas scientias, et potentiam eamdem pertinet; Logica enim quae agit de ente rationis, et Metaphysica quae de

ente reali, univoce sunt scientias, ergo et objecta earum univoce sunt objecta et scibilia. Ergo similiter univoce sunt signa; siquidem ratio signi et significabilis est de genere objecti, et cognoscibilis pro quo substituit.

Gonflrmaturillovulgariargumento, quia signum in communi est determinata species entis seu relationis. ergo debet poni in determinato genere, non vero abstrahere a reali, et rationis. Imo in ipsa relatione non apparet in quo genere determinato ponatur; nam in genere mensura? et mensurabilis non semper ponitur, cum aliquando signum non perficiatur a signato, sed e contra, sicut quando causa est signum causati, ut nubes est signum pluviae, nec facile etiam apparet inter signa qua? sunt effectus, quomodo fumus mensuretur ab igne, quomodo etiam in imagine distinguatur duplex relatio mensurae, altera in ratione imaginis, altera in ratione signi, siquidem diversae sunt.

Respondetur verum esse quod ratio cognoscibilis et objecti in ente reali et rationis potest esse univoca; aliae enim sunt divisiones entis in esse rei, alia; in genere scibilis, ut bene Gajetanus docet i p., q. i, art, m. Et siccum ratio cognoscibilis non sit ratio entis formaliter, sed praesuppositive solum sit ens et consecutum ad ens, verum enim est passio entis quae non convenit illi dependentor ab existentia et esse, bene stat quod aliquod ens incapax existentiae sit capax veritatis, non ut subjectum, sed ut objectum; caeterum ipsa cognoscibilitas et veritas, si considerentur entitative et ut respiciunt sua inferiora, transcendentaliter dicuntur et analogice sicut ens; ut autem praecise dicunt rationem objectivam non entitative in so, sed comparative ad potentiam, possunt in ratione univoca objecti convenire etiam