Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 576

quae entitative univoca non sunt, ut Deus et creatura, substantia et accidens in ratione scibilis metaphysici intelligibilis ab intellectu. Caeterum ratio signi, cum non consistat in ratione objecti, sed substitutionis ad alterum quod supponitur esse objectum, ut repraesentetur potentia?, non pertinet ad genus cognoscibilis absolute, sed relative et ministerialiter; et pro hac parte aliquid entitativi ordinis induit, scilicet ut relatio est et ut trahit genus cognoscibilis ad genus relativi, et pro hac parte non convenit univoce relatio signi naturalis, quae realis est, cum relatione signi nd placitum, quod est rationis.

Ad confirmationem responsum est art. praecedenti, circa finem. Quod vero additur de specie in qua ponitur signum in genere relationis. Resp.: pertinere ad genus mensurae et mensurati. Semper enim signatum se habet ut principale repraesentandum, et signum ut deserviens et ministrans in hoc genere, si oque respicit suum principale ut mensuram extrinsecam, per accessum ad quam magis signum perficitur, quanto melius repraesentat. Et ita fumus respicit ignem ut mensuram in ratione representabilis. non in genere entis. Et imago respicit exemplar ut mensuram in imitatione et deductione ex ipso, in ratione vero signi tanquam mensuram in genere repraesentabilis, et manifestabilis potentias.

ARTICULUS III.

Utrum sit eadem relatio siyni ad signatum et potentium.

Certum est in signis externis, et quae prius cognoscuntur quam ducant ad signatum, inveniri ordinem ad potentiam, sicut in reliquis objectis oognitis, et terminantibus

cognitionem, cum clare appareat talia signa cognosci ut objecta, sicut fumus prius videtur ut objectum, deinde ex cognitione sui ducit in signatum. Unde respectus, seu ordo signi ad potentiam in ratione objecti distinctus debet esse ab ordine, seu respectu in ratione signi, cum in hoc respectu objecti conveniat cum aliis objectis quae signa non sunt, et eodem modo atque illa potentiam respicit objective. Ut ergo non solum pure objective, sed etiam significative respiciat potentiam, inquirendum restat an illamet relatio qua significatum respicit, et in ordine ad quod rationem signi induit, illamet etiam respiciat potentiam cui signatum hoc manifestandum est a signo; an vero relationem habeat ad signatum purificatam et absolutam a respectu ad potentiam, alia vero relatione respiciat potentiam in ratione objecti, et utraque concurrat ad rationem signi constituendam, vel etiam in ipsa ratione signi praeter rationem objecti reperiatur duplex relatio, altera ad potentiam, altera ad signatum.

Et consurgit difficultatis ratio quia ex una parte signum non respicit solum signatum in se, sed in ordine ad potentiam, cum in definitione signi ordo ad potentiam includatur, scilicet quod sit manifestativum potentiae etc. Si ergo ratio signi respectum istum dicit ad potentiam, vel unica et eadem relatione respicit utrumque, et currunt difficultates infra attingendae, quia sunt termini omnino diversi, cum respectu potentiae sit solum relatio rationis, respectu signati realis, respectu signati sit ordo mensurati ad mensuram, respectu potentiae e contra potentia sit mensurabilis ab ipso signo, ut ab objecto cognito. Vel est diversa relatio signi ad potentiam et signatum, et sic non erit signum in praedicamento relationis,