Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 48

vera, necessaria, possibilis; debilior dicitur falsa, contingens, impossibilis. Ad unius enim partis fortioris positionem, tota disjunctiva redditur vera, vel necessaria, vel possibilis; ad unius vero debilioris positionem tota copulativa redditur falsa, vel impossibilis. Denique ad contingentiam disjunctivae sufficit alteram partem esse contingentem, dum modo nulla sit necessaria, nec omnes in falsitate repugnent, ut si dicas: Petrus disputat, vel homo est lapis.

Quantum ad secundum. In conditionalibus sunt hi loci arguendi. Primus: A tota conditionali cum destructione consequentis ad destructionem antecedentis est bona consequentia; ut si dicas: Si sol lucet, dies est; ergo si non est dies, sol non lucet. Secundus: A tota conditionali cum positione antecedentis ad positionem consequentis est bona consequentia; ut: Si sol lucet, dies est; sed sol lucet; ergo dies est. Tertius: A conditionali ad disjunctivam constantem consequente et contradictorio antecedentis valet; ut: Si sol lucet, dies est; ergo vel est dies, vel sol non lucet.

In copulativis: A copulativa affirmativa ad quamlibet ejus partem est formalis consequentia; e converso tamen non est formalis consequentia. Ut bene sequitur: Petrus currit et disputat, ergo Petrus disputat. E converso autem non valet: Petrus disputat, ergo currit et disputat. In negativis autem copulativis, non sequitur a toto ad partem; ut non valet: Non aliquis homo est equus, et homo est lapis; ergo homo est lapis.. Nec etiam sequitur negative, per formalem consequentiam; non enim valet: Non Petrus disputat, et Petrus currit; ergo Petrus non currit; casu quo currat et non disputet, antecedens est verum, quod non simul disputat et currit, et falsum est quod non currat.

In disjunctivis. Primus locus est: A parte disjunctivae ad totam bona est consequentia; ut: Petrus est justus; ergo vel est justus, vel dives; non enim requiritur ad verificationem consequentis plus quam ad veritatem antecedentis. Secundus: A tota disjunctiva cum destructione unius partis ad positionem alterius valet consequentia; ut: Petrus disputat, vel currit, et non disputat; ergo currit.

Quae dicuntur de propositionibus de extremo disjuncto, vel copulato, vel conditionato; ut quando dico: Petrus est albus et frigidus etc., ubi praedicatum, vel subjectum sunt unum copulatum, aut disjunctum, non pertinent ad praesens, quia tales propositiones non sunt formaliter hypotheticae, sed virtualiter, et debemus illas resolvere, seu reducere ad copulativas, disjunctivas, vel conditionales, quibus correspondent, et sic de illis judicare sicut de praefatis hypotheticis.

CAPUT XXIV.

De exponibilibus.

Exponibiles propositiones sunt qux ratione alicujus termini importantis sensum explicabilem pluribus propositionibus necesse habent exponi, seu declarari; et quia pluribus propositionibus declarantur, dicuntur virtualiter hypotheticae. Et aliquae sunt exponibiles ratione rei significatae, ut verbum incipit, definit, differt, et similia; exponitur enim ly incipit dicendo: Nunc est et antea non erat. Et haec omittimus in praesenti explicanda ubi eorum tractatur materia, sicut de inceptione et desitione, in ljb. vi Physic., de differentia, in Praedicabilibus. Alia ex ipso modo significandi indigent exponi, et haec proprie pertinent ad Dialecticum.