Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 582
objectum extra, vel ut forma ad intra, hoc tamen praesuppositive se habet ad rationem signi, formalissima vero ratio se habet ad signatum, ut tali modo, vel tali repraesentabile. Et ex hoc patet ad alteram partem argumenti, quod ordo ad potentiam licet sit ejusdem rationis in diversis signatis, non tamen requiritur quod distincta relatione attingatur, quia bene stat quod relationes signi specie varientur ex diversitate objecti repraesentabilis, licet conveniant, seu non differant ex parte connotationis in obliquo inclusae, sicut fides et opinio conveniunt in obscuritate, non in ratione specificante.
Ad 2 confirm. resp. quod, quia signum respicit signatum praecise ut repraesentabile ad potentiam, ut vices ejus gerens, et consequenter inferius ipso, imago autem respicit suum exemplar ut imitabile, et ut principium a quo originatur et exprimitur, et sic potest illi non inaequalis esse, ideo ex parte ipsius termini quem directe respiciunt habent distinctas formalitates, seu rationes formales terminandi, licet ad unam sequatur ordo ad potentiam in obliquo, aut etiam praesupponatur, in alia non; et ita formalis ratio distinguens in utroque est ratio signati ut sic, ratio exemplaris ut sic, non ipsa potentia directe attacta.
Ad 3 confirm. resp. quod destructo ordine ad signatum, destruitur ordo ad potentiam, qui in ipso signato in obliquo et connotato includebatur. Quia tamen remanet fundamentaliter et virtualiter ordo iste in signo ad signatum non existens, remanet etiam fundamentaliter ille ordo ad potentiam, qui cum signato vadit; formaliter tamen retinere potest signum rationem objecti moventis vel formae repraesentantis, quae est alia relatio a signo.
ARTICULUS IV.
Qualiter dividatur objectum in motivum et terminativum.
Supponendae sunt definitiones istorum objectorum, quas i, lib. Sum. tradidimus. Et illis suppositis.
Sit prima conclusio : Objectum in communi, ut abstrahit a motivo et terminativo, consistit in hoc quod sit aliquid extrinsecum, a quo sumitur et dependet intrinseca ratio et species alicujus potentiae vel actus, et hoc reducitur ad genus causae formalis extrinsecae non causantis existentiam, sed specificationem.—
Ut conclusio intelligatur adverte, ex Cajetanoi p., q. LXXVii, art. hi, quod aliquae res sunt prorsus absolutae, in sui specificatione et constitutione a nullo extrinseco dependentes, ut substantia, quantitas etc. Aliae sunt prorsus relativae, quae totum suum esse habent ad aliud, et ab illo pendent ut a puro termino. Aliae sunt mediae inter istas, quae in se quidem habent quidditatem et essentiam absolutam, ita quod aliquid aliud habent quam respicere et referri; tamen in sui constitutione et specificatione dependent ab aliquo extrinseco, non ad respiciendum, sed ad agendum vel causandum, aut aliquid negotiandum. Et sic se habent potentiae et actus, et habitus circa ea quae attingunt, dicunturque habere ordinem transcendentalem ad ea.
Et bene nota quod aliud est rem aliquam esse omnino absolutam ab aliquo extrinseco in specificatione sua, aliud in existentia sua. In existendo enim nulla res est absoluta ab aliquo extrinseco, nisi solus Deus qui est a se, reliqua sunt a Deo. At vero in praesenti loquimur, de dependentia rei ab aliquo extrinseco in specificatione sua, et sic objec-