Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 583

tum se habet ad potentiam; nec enim ad potentiam vel actum se habet ut efficiens seu influens existentiam, id enim non ad objectum pertinet, sed ad producens; ab objecto autem pendet specificatio actus vel potentie secundum se, etiam existentia semota.

Denique differt objectum ab idea, seu causa exemplari, etiamsi causa formalis extrinseca sit, tum quia idea est ad cujus similitudinem fit ideatum; objectum autem non est id ad cujus similitudinem se habet potentia vel actus ejus; tum quia idea dicit causam exemplarem per modum originis, objectum autem non est principium originis respectu potentie, vel actus; tura denique quia idea est causa exemplaris efficax, et pro hao parte etiam causat existentiam, influit enim ad formandum rem in actu et in singulari, sicque est in intellectu prectico, qui se extendit ad opus et ad existentiam effectus; objectum autem non movet quoad exercitum seu efficientiam, sed solum quoad formale, et quoad specificationem.

Sic ergo conclusio posita sumitur ex D. Thoma i-ii, q. ix, art. i, dicente: « Quod secundum rationem objecti specificatur actus, et quod objectum movet determinando ad modum principii formalis, a quo in rebus naturalibus specificatur actio. » Et i p., q. lxxvii, art. m, dicit: « Quod objectum ad potentiam passivam comparatur ut principium et causa movens, ad actum vero potentia activae comparatur ut terminus et finis; ex his autem duobus, inquit, actio speciem recipit, scilicet ex principio, vel fine seu termino. » Ergo sentit D. Thomas objectum passivam et activae potentiae convenire in hoc quod est specificate, actum. Ac denique, ii de Anima, lect. vi, circa finem: « Manifestum est, inquit, quod omne

objectum comparatur ad operationem animae vel ut activum, vel ut finis; ex utroque autem specificatur operatio. » Ubi ly omne universalem rationem objecti explicat.

Et hujus ratio est quia, licet potentia activa et passiva fundentur in rationibus ita diversis sicut sunt actus et potentia, quia una est ad agendum, alia ad recipiendum, ut optime docet S. Thomas, i p., q. xxv, art. i., tamen utriusque objectum convenit in hoc quod est determinare, vel perficere cxtrinsece potentiam vel ejus actum. Nam respectu potentiae passivae constat quod objectum se habet ut perficiens extrinsece, cum reducat illam de potentia ad actum, comparatur enim ad illam ut principium actus ejus, quod pertinet ad actualitatem et perfectionem; ad potentiam autem activam comparatur ut terminus et finis. Licet autem quod est pure terminus non perficiat, sicut in relativis, eo quod relatio non tendit agendo, sed pure respiciendo, et similiter quod est pure effectus non perficiat, sed pure perficiatur, sicut creaturae respectu Dei, quae ita efficiuntur a Deo quod ab earum terminatione non pendet; tamen in actibus creatis terminatio dat perfectionem actibus, quia si terminati non sint, perfecti non sunt, nec completi, sed quasi in via et tendentia; perficiuntur ergo determinatione ipsa ad quam tendunt. Et ita dicit S. Thom., vn de Potent., ar. i: « Quod in ipso effectu, seu passione attenditur quoddam bonum et perfectio moventis, sicut in univocis agentibus, quae per suos effectus perpetuant esse speciei, et in aliis, quam mota movent, vel r. gunt, vel causant, nam ex ipso suo motu ordinantur ad effectus producendos, et similiter in omnibus, quibus quodeumque bonum causam provenit ex effectu. » Ita D. Thomas. Ex qua doctrina constat quomodo