Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 584
objectura terminativum possit cssc perfectivum potentiae, vel actionis.
Secunda conclusio : In objecto motivo etiam ut a terminativo distinguitur, salvatur vera ratio objecti. — Est contra aliquos, qui existimant rationem objecti in solo terminativo salvari, excludunt autem motivum a ratione objecti, quia dicit efficientiam ; objecto autem ut objecto, non convenit efficere, sed specificare.
Caeterummagna aequivocatio committitur in illo termino motivum, applicando illud solum causae efficienti, cum etiam aliis causis applicetur, sicut finis dicitur movere, et objectum propositum per voluntatem movet illam, et exemplar movet ad sui imitationem. Sic ergo distinguimus motivum per modum exercitii, et per modum specificationis, et illud primum pertinet ad causam efficientem, hoc seeundum ad objectum formale. Et constat hoc ex D. Thoma, locis cit. praec. conclus. Ibi enim perspicue docet S. Thomas objectum motivum specificare potentiam passivam, et comparari ad ipsam ut principium movens, et sic est prius suo specificato in via definiendi; ergo in ratione motivi habet veram rationem objecti, ct non efficientiae; efficiens enim in quantum efficiens respicit esse rei, quod producit, non specificationem, nec definitionis principia, cum tamen D. Thomas specialiter in ii de Anima, lct. vi, cit. dicat : « Quod objecta sunt priora operationibus animae in via diffiniendi », et locutus fuerat fmm de objectis terminativis, quam activis seu motivis. Ratio ergo motivi non efficientiam dicit in objecto, sed intra limites objectiva? formae, id est specificativae continetur. Ac denique confirmatur quia potentia passiva in quantum talis ab aliquo extrinseco specificabilis est, siquidem ex
specie sua ordinatur ad illud, atque adeo species ejus non est omnino absoluta in se et independens ab omni extrinseco; quidquid autem non est omnino absolutum in se, sed ex sua specie ordinabile ad aliud, specificabile est ab illo; sed potentia passiva ut talis non comparatur ad extrinsecum specificativum ut ad terminum, sed ut ad motivum, quia est in potentia ut actuetur, non ut actualitas ejus terminetur, est enim potentia passivo, non activa; ergo id quod est motivum ejus, est vere objectum specificativum.
Dices: Saltem objectum motivum debet efficienter concurrere cum potentia ad actum, ergo ratio motivi in objecto pertinet ad genus efficientia?. Resp. : hoc in primis non currere respectu omnis potentiae, sed tantum in potentia cognoscitiva, in qua est probabilius quod species in genere efficientis concurrat ad actum cum potentia. Caeterum haec efficientia non est formalis et per se ratio speciei, quoe per se solum dicit quod sit representativa ct vicaria objecti, a quo dependet actus in specificatione. Quod vero etiam dependeat effective quoad esse, non pertinet ad objectum, quatenus objectum, sed quia intrinseco determinat et actuat potentiam, quae sic actuata et determinata influit effective in actum; ideo sicut virtus potentia* effectiva influit, etiam ejus actualitas intrinseca* et determinatio objecti influit.
Si autem inquiras quomodo intelligatur ratio motivi in causa objectiva, supposito quod non est movens per modum efficientis. Resp. exdictis quod est movens quoad specificationem, non quoad exercitium. Quod explicatur ex D. Thoma, i-ii, q. ix, art. i, dicente : « Quod potentia seu vis animae potest dupliciter esse in potentia, uno modo quantum ad agere vel non agere; alio modo