Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 49
Sunt autem tres species, scilicet exclusivae, exceptivse, reduplicativse. Propositio exclusiva dicitur illa, quae modificatur termino significante exclusionem, ut tantum solum, et similia. Et potest constituere, vel propositionem de excluso extremo, scilicet quando se tenet ex parte praedicati, ut: Petrus est solum dialecticus; vel totam propositionem exclusivam reddere, scilicet quando se tenet ex parte subjecti, ut: Tantum homo est risibilis; vel potest excludere gratia alietatis, id est significare quod aliis subjectis non convenit praedicatura, ut : Tantum homo est risibilis, id est non alius quam homo est risibilis; vel potest excludere gratia pluralitatis, ut : Praedicamenta sunt tantum decem, id est non plura quam decem.
Et licet possit fieri exclusiva tam affirmativa, quam negativa; et negativa, vel solum de modo, vel solum de dicto, vel de utroque; tamen in praesenti sufficit expositionem tradere pro affirmativa; ex ea enim constabit quod in negativa opposito modo debet exponi. Exponitur ergo exclusiva propositio per duas categoricas copulative acceptas, quarum una affirmat praedicatum convenire subjecto, et vocatur propositio praejacens, id est simplex seu simpliciter praedicans unum de alio; alia negat praedicatum convenire alii subjecto, et sic est universalis negativa respectu omnis alterius subjecti, v. g.: Tantum homo est risibilis, exponitur sic : Homo est risibilis, et nihil aliud ab homine est risibile. Praedicamenta sunt tantum decem, exponitur sic : Praedicamenta sunt decem, et non sunt plura quam decem. Unde sequitur quod propositio affirmativa exclusiva convertitur i* universalem affirmativam transmutatis terminis; ut bene valet: Tantum homo est risibilis, ergo omne risibile est homo; et con-
sequenter ly tantum est signum confusionis respectu termini, quem immediate afficit, quia in sua convertente, ille terminus affectus a ly tantum afficitur mediate a signo universali affirmativo, quod est confundi.
Loci arguendi in exclusivis sunt tres. Primus : Ab exponibili ad exponentes, et e converso bona est conjunctione. Secundus : Ab exponibili exposita copulative, ad quamlibet exponentium bona est consequentia. Tertius : A qualibet exponentium ad exponibilem disjunctive valet conjunctione.
Et bene observa quod, licet particula tantum, posita a parte subjecti faciat totam propositionem exclusivam, posita autem a parte praedicati faciat de excluso extremo; tamen quia exclusio ita officit suum terminum, quod quasi appellat super eum, non licet arguere a propositione de excluso extremo ad exclusivam, vel e contra; sicut non valet: Tantum Adam est albus; ergo Adam est tantum albus; prima enim erat vera casu, quo solus Adam esset albus in mundo, et secunda est falsa; quia multa alia sunt in Adam, quam albedo. Et similiter non valet: Tantum sol lucet, ergo sol tantum lucet. Praedicabilia sunt tantum quinque, ergo tantum praedicabilia sunt quinque.
Secunda exponibilis est exceptiva, ut si dicas : Omne animal praeter hominem est irrationale. In hac nota quod talis oxceptiva, si sit affirmativa, habet tres exponentes copulativas, scilicet suam praejacentem, et universalem affirmativam, in qua terminus a quo fit exceptio praedicatur de parte excepta, et negativam, in qua praedicatum negatur de parte excepta: ut exponentes illius positae propositionis sunt : Omne animal, quod est non homo, seu aliud ab homine est irrationale, et omnis ho-