Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 590

analoga sunt; unde motivum est quod simpliciter actuat et informat, non terminativum, et sic analogice dicitur utrumque specificare, seu habere rationem formae specificantis.

Respondetur ad principale argumentum, negando minorem. Ad 1 prob. resp. quod terminus relationis non specificat ut praecise terminus est, sed ut subest fundamento, sine quo species relationum non sumitur ut diximus q. xvii, et constat ex D. Thoma, in i, dist. xxvi, q. n, art. iii; objectum autem per se in quantum objectum specificat. Ad 2 prob. respond. quod specificativum intrinsecum, dans speciem realem actui, necessario debet esse aliquid reale, specificativum autem extrinsecum non, quia non informando et inhaerendo specificat, sed tendentiam alterius terminando, vel ad elicientiam actus determinando extrinsece; et ita sufficit quod media specie reali, quee intrinsece informat realiter, ipsam potentiam determinet ad actum, etiamsi objectum ipsum in se reale non sit, vel realiter non existat. Ad 3 probat, respond. quod terminus secundum diversam considerationem habet rationem causae vel effectus, sicut causae ad invicem sunt causae; et quatenus praecise terminat per modum executionis et effectus non specificat, sed speciem recipit et existentiam; quatenus vero consideratur iste terminus ut perficiens, et consummans in facto esse actum potentiae, dat speciem terminando et perficiendo: et sic consideratur ut principium, et causa extrinseca dans esse consummative et finaliter, non motive et initialiter; est enim ratio perfectionis in actu, ut consummatae, non ut initiatae; et ita dicit S. Thomas, i-ii, q. xxxm, art. iv, ad 2: « Quod operatio causat delectationem ut causa efficiens, delectatio autem perficit operationem ut finis. » Unde non coincidit

cum objecto motivo; praecedit etiam in intentione, licet in executione ut effectus sequatur, seu recipiat, non det specificationem.

Ad confirm. negatur antecedens. Ad 1 prob. Respond.: Quod objectum esse reale vel rationis solum facit differentiam in ratione entis, non in ratione objecti et cognoscibilis. Et stat bene quod aliquid sit simpliciter objectum, et simpliciter non sit ens; aliae enim sunt differentiae rerum in esse rei et entis, aliae in ratione objecti et cognoscibilis, ut bene advertit Cajet., i p., q. i, art. iii. Et sic univoce conveniunt plura in ratione scibilis, et et non in ratione entis, vel e contra; et similiter possunt convenire specifice in ratione scibilis, et non in ratione entis, vel e converso, ut plenius dicitur q. ultima in libros Poster. Nunc sufficit exemplum ponere in Logica, quae univoce est scientia cum aliis quae agunt de ente reali, cum ipsa agat de ente rationis; et univoce convenit Deus, et creatura in ratione scibilis metaphysici, non in ratione entis; et quantitas, et substantia univoce sunt scibiles a Mathematica, et Physica, sicut ipsae scientiae univoce sunt scientiae, non in ratione entis. Ratio enim scibilis solum dicit connexionem necessariam veritatis, quae univoce in ratione veri convenit cum quacumque alia necessaria connexione, etiamsi in ratione entis non conveniant. Et si dicas: nam ista ratio cognoscibilis transcendens est ad istam, vel illam rationem cognoscibilis, ergo non univoca, respondetur quod cognoscibile in communi, sicut verum et bonum, et passiones entis, est analogum ad hoc vel illud cognoscibile, per modum cujusdam quidditatis praedicabilis. Gaeterum hoc vel illud cognoscibile determinatum dicimus quod univocum esse potest respectu sub-