Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 591

jectorum, seu entium, quibus convenit, licet illa entia univoca non sint entitative, eo quod non consequitur ad ens, ut in se absolute sumitur, sed comparative ad potentiam cognoscentem, et potest esse idem modus comparandi in rebus non univoce convenientibus secundum se.

Ad 2 probat, dicitur quod D. Thomas aperte loquitur de potentia in ratione principii ad agendum, sic enim non conveniunt univoce potentia passiva et activa, quia passiva non principiat actum, nisi dependentor ab activa, cum de se non sit in actu. Gaeterum in ratione specificabilis ab extrinseco principio univoce se habent passiva et activa potentia, cum utraque significationem sic dependentem habeat. Quod vero additur objectum motivum simpliciter actuare, non terminativum, respondetur quod in specificando extrinsece utrumque simpliciter actuat, quatenus ab utroque dependet in sui actione et perfectione potentia, vel actus, licet illud, a quo potentia passiva movetur ut actus eliciatur, magis in modo movendi accedat ad actuationem formae intrinsecae, simpliciter tamen ab utroque dependet specificatio.

ARTICULUS V.

Utrum significare sit formaliter causare aliquid in genere efficiendi.

Ut punctus difficultatis clare intelligatur, supponimus nos non loqui in praesenti de signo et significatione pro ipsa relatione, in qua formaliter signum consistit, ut supra ostendimus; nam relatio nullo modo est effectiva, sed pure respectiva ad terminum, respicere autem non est efficere. Loquimur ergo de fundamento signi et significationis,

quatenus repraesentat potentiae cognoscitivae aliquid pro quo substituit, et vices gerit in repraesentando ipsum potentiae. Et inquirimus an ista deductio, et exhibitio, seu repraesentatio sui significati ad potentiam sit aliqua effectio, vel in quo genere causae collocari debeat.

Possumus autem in ipso significare seu repraesentare distinguere tria, quae videntur pertinere ad faciendam praesentiam objecti in potentia; repraesentare enim non est aliud quam facere objectum praesens, seu unitum potentiae. Primum est emissio, seu productio specierum, quae ab objecto et signo extrinseco fit in potentiam. Secundum est excitatio potentiae ut attendat, quae distinguitur ab ipsa impressione specierum, nam etiam post receptas species indiget aliquis excitatione ad attendendum. Tertium est concursus cum potentia ad eliciendam notitiam rei significatae ad quem actum eliciendum concurrit signum extrinsecum mediante specie intrinsece recepta, quatenus non solum concurrit ut formetur notitia sui, sed etiam signati ad quod deducit. Gaeterum iste concursus cum potentia non est significare, id est movere potentiam et repraesentare, quod facit signum, sed effectus ejus; ex motione quippe signi sequitur cognitio in potentia, concurrente objecto, ad hoc enim movet. Nec dubitamus quin ista repraesentatio signati, et deductio potentiae ad ipsum attingendum, cum sit aliquid de novo in rerum natura, aliquam causam efficientem habere debeat: sed inquirimus an prout pendet a signo pendeat in genere causae effectivae ita quod signum efficiat significationem, et significare in actu secundo sit offioro; nn vero ab alia causa sit effective, licet non denominat ipsam significantem, sicut florere dicit productionem florum