Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 592

non a quacumque causa effectiva concurrente, sed prout ab arbore.

Sit unica conclusio : Significare, seu repraesentare nullo modo est a signo effective, nec significare loquendo formaliter est efficere.—Itaque haec propositio : signum efficit, nunquam est in quarto modo per se. Haec conclusio, quae valde communis est inter recentiores Thomistas, qui illam quotidianis disputationibus agitare solent, in primis colligi potest ex D. Thoma, q. xi de Verit., a. i, ad 4, ubi inquit:« Quod proximum effectivum scientiae non sunt signa, sed ratio discurrens a principiis ad conclusionem. » Praecipuo tamen habet suum fundamentum in duobus principiis. Primum est quod objectum in quantum exercet causalitatem objectivam respectu potentiae et repraesentat se, non effective id facit, sed solum se habet ut forma extrinseca, quae ab alio efficiente applicatur et praesens redditur per species ipsi potentiae. Quod si ipsum objectum etiam habet vim effectivam se applicandi, id materialiter et per accidens se habet; sicut in naturalibus forma praesentiam sui exhibet in materia, sed prout a forma non est illa praesentia effective, sed formaliter, effective autem fit ab applicante et uniente formam. Secundum principium est quod signum succedit, et substituitur loco objecti in hac ipsa linea et ordine objectivae causae, non autem in ratione applicantis effective, nec deducentis potentiam ad signatum modo effectivo sed objectivo, non principali sed substitutivo, rationa cujus signum dicitur instrumentale, non quidem quasi instrumentum efficientis, sed quasi substitutum objecti, non informans sicut species, sed ab extrinseco repraesentans.

Primum principium explicatur sic, quia ratio objecti, ut vidimus art. praeced., non consistit in hoc quod

emittat et producat species sui in potentia cognoscitiva, etc.; constat enim species aliquando infundi effective a Deo, ut in angelis, et scientia infusa, objecto non imprimente effective. Et radicalis hujus ratio est, quia ratio objecti salvatur in hoc quod aliquid sit repraesentabile et cognoscibile passive a potentia; esse autem repraesentabile passive de se et ut sic non dicit virtutem applicantem et unientem objectum potentiae, sed id quod unitur et praesens fit; sicut enim repraesentare est praesens facere, ita repraesentari, et repraesentabile est praesens fieri. Si ergo ratio objecti salvatur per hoc quod sit repraesentabile, consequenter hoc quod est facere repraesentationem active extra rationem objecti est, nec requisitum ad rationem objecti. Sicut si forma consistit in hoc quod sit aliquid unibile materiae ut informans, et sui praesentia intimans materiam, non potest consistere ratio formae in hoc quod effective applicet et uniat se materiae. Unde objectum a D. Thoma comparatur formae, seu actualitati, qua potentia redditur actuata et formata; intelligibile enim est actus intellectus, sicut docet i p., q. xiv, art. u, et q. 1xxix, art. H, et multis aliis locis. Igitur repraesentare, seu facere praesens, non pertinet ad objectum ipsum ut formaliter objectum est, tanquam ad causam efficientem hanc praesentationem, sed ut ad formam, et actum qui potentiae praesentatur et unitur.

Ex eadem autem ratione constat quod ad rationem objecti non pertinet excitare effective : tum quia haec excitatio effective fit ab alia C&U9&, vel interius a Deo, vel exterius ab homine, aut alio proponente et applicante objectum sensui; tum quia in excitatione objectum est id quod applicatur potentiae, non vero re-