Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 593
quiritur quod sit ipsum applicans affectiva. Denique ad productionem notitiae objectum intra potentiam positum per speciem potest effective eoncurrere, non in vi objecti, ut specifieans est, sed in vi potentiae determinata*, et actuatae per objectum, ex quo et potentia unicum principium constituitur in actu, non ipsum objectum virtutem addit potentiae effectivam. Et iste concursus, seu productio cognitionis non est significare, sed significationis terminus et finis; movet enim ad cognoscendum.
Secundum principium ex ipsa ratione propria signi ut signum est declaratur, quia signum substituitur loco objecti, ut ducat ipsum ad potentiam eo modo quo objectum faceret per se in ratione objecti. Etenim signum, si sitinstrumentale et extrinsecum, non aliter repraesentat signatum, quam repraesentando se ut objectum magis notum, et signatum ut aliquid in se virtualiter contentum, seu ut ignotius ad quod dicit habitudinem et connexionem aliquam. Ergo concursus ejus ad repraesentandum signatum potentiae est idem atque ad repraesentandum se, quia repraesentando se repraesentat etiam signatum, ut pertinens ad se. Unde emissio specierum, et excitatio potentiae, eo modo pertinet ad signum sicut ad objectum quando se repraesentat, scilicet objective id causando, non effective, quia non aliter signatum repraesentat quam prius se ut objectum repraesentando, et ex se repraesentando ad aliud objectum ducendo; et ideo ut signum non repraesentat objective absolute, sed objective instrumentaliter, et ut deserviens ad aliud. Si autem sit signum formale, constat quod non effective, sed seipso formaliter repraesentat, ut ex ejus definitione constat, et patet in notitia, et conceptu, de quo seq. quaest.
Solvuntur argumenta.
Primo argumento potest ex variis auctoritatibus S. Thomae. Nam in m p., q. LXrv, ari. iv, ad i, dicit: « Quod in voce est virtus quaedam ad excitandum animum alterius proveniens in voce, in quantum procedit ex conceptione loquentis. » Haec autem virtus de qua loquitur D. Thomas est virtus effectiva physice. Dicit enim ibi S. Thomas quod eo modo se habet vi9 spiritualis in sacramentis, sicut illa vis excitativat in voce; illa autem quae est in sacramentis, vis effectiva est; est ergo et ista quae est in voce ad excitandum, et consequenter ad significandum, significatione enim excitatio fit. Similiter, in q. ii de Verit., art. I, ad 2, inquit D. Thomas: « Quod verba doctoris propinquius se habent ad causandum scientiam, quam sensibilia extra animam, in quantum sunt signa intelligibilium intentionum »; ergo in quantum signacausant scientiam, non objective repraesentando, sed deducendo ad rem significatam. Item imv, dist. i, q. i, art. i, q. i, ad 5, inquit: « Quod demonstratio quia est, quae dicitur esso per signum a communi »; demonstratio autem effective producit scientiam ratione materiae ex qua constat, non ratione secundae intentionis; ergo signum ex quo constat demonstratio effective influit in scientiam. Ac denique in Opusc. xvi, § Ostenso igitur etc., dicit: « Quod actio speculi quae est repraesentare, non potest attribui homini »: datur ergo repraesentare, seu significare, quod est actio.
Respond. ad 1 locum D. Thomae quod illa virtus excitativa in voce non est ipsa significatio actualis, seu significare vocis, cum potius ad hoc aliquis excitetur ut ad vocis si-