Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 594

gnificationem attendat, sed est usus ipse intellectus loquentis et manifestantis per vocem suum conceptum, ut Cajet, advertit super dictum locum. Qui usus est aliquid praeter /significationem, cum vocem ipsam significantem applicet ut alter attendat; et sic a proferente vocem, et utente illa, procedit effective talis excitatio et excitativa vis quasi energia quaedam latens, a voce autem significante repraesentative et objective movente. Et hanc vim excitativam, i. e. usum vocis ab intellectu loquentis derivatum comparat D. Thomas virtuoso illi motui, quo Deus movet et utitur sacramentis ad producendam gratiam, eo quod sacramenta sunt sicut quaedam signa, et voces Dei excitantis nos ad gratiam, ipsamque producentis; quae vis longe distincta est a significatione ipsa sacramentorum, superadditur enim illi sicut usus vocis et vis excitativa superadditur significationi vocis, et significatio, seu repraesentatio ista prout a voce significante, non est effective, sed objective; ut autem vox movetur a loquente et excitante, vim habet effectivam excitandi, non a repraesentatione ortam, sed a proponente, et movente vocem significantem derivatam, atque ita loquens se habet ut applicans vocem significantem ipsa applicatione effectiva, vox significans ut applicata et significans repraesentative. Nec debemus modo disputare an illa vis et usus vocis sit aliquid physicae virtutis superadditum voci, vel quid morale; sufficit enim ad propositum quod illa excitatio, ut effective se habet sive moraliter sive physice, non est ipsum significare, nec a signo ut signum est procedit effective, nisi forte significatio ipsa moraliter, seu metaphorice, aut potius grammaticaliter dicatur actio et efficientia.

Ad 2, locum, ex q. ii de Veritat., respond. S. Thomam dicere quod proximius se habent verba doctoris ad causandum scientiam, sed non dicit quod effective se habent, sed sufficit quod repraesentative, seu objective.

Ad 3 locum resp. quod demonstratio procedens a signo supponit signum cognitum, et a fortiori repraesentatum; et ita ipsum repraesentare et significare signi non est efficere demonstrationem, aut producere scientiam, sed illa procedit effective ab intellectu moto ab objecto et signo objective, non effective repraesentante. Et sic dicit ipse D. Thomas, q. ii de Verit., art. i, sup. cit., ad 4: « Quod proximum effectivum scientiae non sunt signa, sed ipse intellectus. »

Ad ultimum locum respondetur quod repraesentare dicitur actio speculi quasi praesuppositive, non formaliter, quia speculum per refractionem luminis generat effective imaginem, quae repraesentat.

Secundo arguitur. : In ipsa definitione signi instrumentalis includitur aliqua ratio efficiendi, ergo signum formaliter in quantum signum efficit. Anteced. probatur ex illa communi definitione Augustini: « Signum est quod praeter species quas ingerit sensibus aliquid aliud facit in cognitionem venire. » Ubi tam ingerere species, quam facere aliud in cognitionem venire importat efficientiam; eodem enim motu, et causalitate qua ingerit species ad repraesentandum se, ducit ad cognitionem alterius; ingerere autem species est efficere et producere illas, ergo et ducere ad cognitionem alterius est effective se habere; hoc autem ponitur in definitione signi, ergo essentiale est signo efficere in quantum signum, quod est significare. Nihil enim aliud est effective repraesentare, quam effi-