Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 595
cere repraesentationem, efficit autem species quae sunt repraesentationes, ergo repraesentat effective.
Confirm. quia signo in quantum significat convenit multiplex efficientia. Sacramenta enim, quae sunt signa, efficiunt in quantum significant, ergo formaliter in illis significare est efficere, alioquin formaliter non essent signa practica, si in quantum significant non efficerent. Similiter convenit signo in quantum significat excitare potentiam, species immittere, ad inferendam conclusionem influere, quod totum effectivae causalitatis est.
Respondetur quod illa duo in definitione signi posita, scilicet ingerere species, et facere in cognitionem venire, non dicunt significationem per modum efficientiae, nam ingerere species est commune signo et non signo, nam etiam objectum quod se repraesentat et non se significat ingerit species, et hoc non facit objectum effective in quantum objectum est, ut probavimus: unde in hoc quod est ingerere species, non potest consistere efficientia significationis. Quod si objecta externa effective imprimunt species, illa efficientia non constituit objectum in ratione objecti, sed provenit a virtute aliqua, vel occulta, ut aliqui putant, vel manifesta, ut aliue in coloribus, ab aere refracto in sonis, etc. In secundo autem, quod est facere in cognitionem venire, ly facere non dicit efficientiam ex parte signi, sed repraesentationem quasi objectivam, seu vice objectivam, quae non dicit concursum efficientem, sed causae formalis extrinsecae, moventis quidem repraesentative ad sui cognitionem, sed praeter hoc etiam ad alterius notitiam.
Ad confirm. respondetur omnem illam efficientiam, quae in argumentp numeratur, esse extrinsecam
et superadditam signo ut significanti, nec ad significationem per se requiri ut illi adjungatur; unde nunquam in quarto modo per se signum efficit. Nam quod sacramenta efficiant in quantum significant, non est quia significatio formaliter sit effectio, sed quia significationi adjungitur et alligatur efficientia, vel modo morali, quatenus practica sunt et ab imperio Dei et voluntate pratica ministri procedunt non praecise enuntiando, sed ad opus dirigendo; vel etiam modo physico, ex Dei imperio accipiendo virtutem ad producendam gratiam. Quod vero additur de excitatione potentiaB, et immissione specierum, jam dictum est quod talis excitatio non convenit signo ut signum est effective, sed objective, seu vice objective; objectiva autem causalitas ad formalem extrinsecam pertinet, non ad efficientem.
Tertio arguitur: Potest dari signum formale, quod denominatur tale non ab ipsa relatione, quod formalissimum est in signo, alias omne signum esset formale, quia dicit relationem, sed ab ejus fundamento, quia scilicet fundatur relatio signi in aliquo, quod informando potentiam repraesentat ut conceptus et notitia; ergo similiter, quia fundamentum signi instrumentalis efficit, scilicet immittit species, et excitat, unitque potentiae rem repraesentatam, poterit dici effective significare, sicut formale signum dicitur significare formaliter. Confirmatur quia signum vere dicitur instrumentale, ergo et effectivum, quia causa instrumentalis ad effectivam reducitur, non ad formalem. Nec valet dicere quod est instrumentalis logica, non physica. Nam instrumentum logicum est quod mediante aliqua intentione rationis causat; signum autem, praesertim naturale non causat media