Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 596
intentione rationis, sed realitate repraesentationis.
Respondetur : Verissimum esse quod signum esse formale vel instrumentale ratione fundamenti ipsius rationis signi desumitur, non vero ex parte relationis. Gaeterum hoc fundamentum, cum sit ratio ipsa manifestandi aliud ex parte objecti, non repugnat quod in genere causae formalis fiat ex parte objecti; repugnat autem quod in genere causae efficientis. Etenim ipsa ratio objecti de se est actus et forma potentiae, et per accidens, quia entitative intra potentiam esse non potest, intentionaliter est per sua signa, quae vices gerunt illius, ut sunt conceptus et notitiae. Unde causalitas formalis extrinseca per se convenit ofcgecto; quod vero aliquando sit intrinseca per se, vel per sua signa potentiae conjunct et unita, non repugnat. At vero quod effective potentiam moveat applicando et praesentando objectum, extra lineam causae objectivae est, et ad aliam lineam causandi pertinet, non ad objectum ut objectum, ut saepe diximus. Quod si objectum etiam habeat vim effectivam applicandi et praesentandi objectum, id erit per accidens, et materialiter, seu concomitanter, non per se formaliter, et in quarto modo.
Quod si instes : Quid est ergo significare, et manifestare, si neque est excitare, neque emittere species, neque producere cognitionem effective? Respondetur quod est vice objecti seu signati reddere objectum praesens potentiae. Praesentia autem objecti in actu primo vel secundo in potentia pendet a multis causis: a producente species, vel applicante objectum effective; a potentia generante notitiam, etiam effective; ab objecto se praesentante formaliter extrinsece, seu specificative; a signo ut substituente vice
illius in eodem genere causae, non effective.
Ad confirm. respond. quod signum dicitur instrumentale objective, non effective, id est vice objecti, ut dictum est. Et bene dicitur instrumentum logicum, non physicum, non quia mediante intentione rationis operetur, sed quia non repraesentat, nec ducit potentiam ad significatum, nisi prius cognoscatur, et ita significat ut cognitum, id autem quod convenit rei ut cognitae dicitur logice convenire, quia Logica agit de rebus ut cognitis. Veritas autem est quod influxus iste signi non est effectivus, sed objectivus, seu vice et loco objecti significati in eodem ordine et linea, non in genere causte effectivae, ut probatum est, et ita non reducitur hoc instrumentum ad causam afficientem, nec est instrumentum proprie, sed metaphorice, aut logice.
ARTICULUS VI.
Utrum in brutis et sensibus externis sit vera ratio signi.
Certum est bruta et sensu^ externos non uti signis per comparationem et collationem, quae discursum exigit. Sed difficultas est: an sine discursu detur proprie usus signorum ad cognoscendum res significatas; quod utique conducit ad intelligendum modum quo signum repraesentat et significat potentiae.
Prima conclusio : Bruta proprie utuntur signis, tam naturalibus, quam ex consuetudine.—Sumitur ex D. Thoma, q. xxrv de Verit., art. n, ad 7, ubi dicit: « Quod ex memoria praeteritorum flagellorum, vel beneficiorum contingit ut bruta apprehendant aliquid quasi amicum et prosequendum, vel quasi inimicum et fugiendum. » Et videri etiam potest iii, q. xl, art. ni. Et de signis natu-