Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 50

mo est animal, et nullus homo est irrationalis. Contradictoria autem hujus exponitur disjunctive per contradictorias exponentes. Aliqui brevius exponunt particulam praeter per particulam excepto, dicendo : Omne animal, excepto homine, est irrationale; vel per copulam implicationis, dicendo : Omne animal quod non est homo est irrationale; sed hoc non est ponere exponentes, sed aequivalentes in uno termino, quia etiam indiget expositione; nam ly excepto teque indiget expositione ac ly praeter.

Loci arguendi in exceptivissunt: Primus : Ab exceptiva ad omnes suas exponentes, et e converso est formalis consequentia. Secundus : Ab exceptiva copulative exposita ad quamlibet exponentem est formalis consequentia, sicut in quacumque copulativa, a tota ad partem. Tertius : In exceptivis, quae exponuntur disjunctive et contradictorie respectu copulativarum, valet a qualibet exponente ad totam, per regulam disjunctivarum.

Tertia exponibilis est reduplicativa, per illum terminum in quantum, qua) vocantur reduplicativa), 'quia quasi duplicant subjectum, aut praedicatum; ut dicendo : Petrus in quantum homo, est risibilis. Et idem est de his terminis : quatenus, qua 'ratione, secundum quod, ut sic ctc.

Et sumuntur dupliciter isti termini reduplicantes, primo specificative, secundo reduplicative. Specificative reduplicant, seu applicant subjecto formalem et specificum conceptum; reduplicative applicant rationem causa; propter quam aliquid est tale, et sic faciunt propositionem causalem. Exemplum primi: Coloratum in quantum coloratum, est objectum visus, specificative tenetur, quia reduplicat solum rationem formalem. Si autem dicam : Homo in quantum albus, disgregat

visum, denotat causam propterquam disgregat.

Exponitur reduplicativa per quatuor exponentes, quando tenetur reduplicative et non specificative tantum; scilicet per praejacentem, et per affirmativam, ubi terminus reduplicatus affirmatur de subjecto illius exponibilis, et aliam affirmativam, in qua praedicatum affirmatur de termino reduplicato, et per causalem, ubi explicatur ratio connexionis inter praedicatum et subjectum; ut si dicas : Omnis homo in quantum rationalis, est risibilis, exponitur sic : Omnis homo est risibilis, et omnis homo est rationalis, et omne rationale est risibile, et quia est rationale, est risibile. Sic antiqui.

Sed re vera sola quarta propositio est legitima et sufficiens exponens, scilicet causalis, et ad summum potest addi illa tertia, quia implicite continetur in causali ; sufficit enim dicere : Quia aliquid est rationale est risibile, ergo in quantum rationale est risibile. Nam prima et secunda exponens, quod necessaria) non sint, imo aliquando falsificentur, constat quando reduplicativa verificatur mediante aliqua restrictione, aut diminutione, et non absolute; ut si dicas: Christus in quantum homo, est creatura; omne animal in quantum rationale, est risibile, falsa est prima et secunda exponens, in qua simpliciter dicitur: Christus est creatura ; Omne animal est risibile ; omne animal est rationale ; illae enim absolute prolatae sunt falsae. Quare sufficit causalem ponere pro exponente; et quia ad veritatem causalis requiritur illa tertia exponens, addi potest. Si enim est verum quod quia est rationale est risibile, etiam est verum quod omne rationale est risibile ; causalis enim si est semel vera, in omnibus est vera.