Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 602

tione. Necessario enim in sensu externo debet praecedere aliqua cognitio, vel quae videat leonem, vel audiat ejus rugitum, ut aestimativa ipsum ut inimicum apprehendat et judicet. Habent enim bruta judicium, sed sine indifferentia, ideoque determinatum ad unum, et ex instinctu naturali, qui instinctus cognitionem judiciumque non excludit, sed indifferentiam. De quo videri potest s. Thomas, i p., qu. 1xxxiii, art. i, et xxiv de Verit., artic. i, ad 7.

Ad confirm.: Respondetur quod signum, et significare desumitur univoce per ordinem ad signatum ut manifestabile potentiae. Quod vero id fiat tali vel tali modo, quo potentia utitur signo, non reddit analogiam, aut aequivocam rationem signi ex genere manifestandi, sed diversum modum potentiae in cognitione et usu signi. Nec est simile de scire, et repraesentare, quia scire formaliter dicit cognitionem secundum rationem et consequentiam, quod bruto non convenit; repraesentare autem significando praecise dicit manifestationem unius per aliquod medium, non determinando quod sit per consequentiam, seu rationem.

CONSECTARIUM APPENDIX EX TOTA QUAESTIONE.

Colligendo quae de signi natura et ratione in hac quaestione diximus, constat qualis sit definitio signi, et quae sint conditiones ad ipsam requisitae, quomodo item ab imagine et aliis manifestativis aliorum differat ratio signi.

Et quidem definitio signi in communi essentialis est. Definivimus autem signum in communi abstrahendo a signo formali, et instrumentali, scilicet : « Quod repraesentat

aliquid aliud a se », nam illa definitio, quae ex Augustino circumfertur : « signum est quod praeter species quas ingerit sensibus aliquid aliud facit in cognitionem venire », solum traditur de signo insirumentali. Definitio autem posita traditur a D. Thoma, in iv, dist. i, q. i, art. i, q. i, ad 5, ubi inquit: « Quod signum importat aliquid manifestum quoad nos, quo manuducimur in alterius cognitionem. » Et quaest. ix de Verit., art. rv, ad 4, inquit : « Quod signum communiter loquendo est quodcumque notum in quo aliud cognoscitur », ubi ly communiter est idem quod in communi.

Haec definitio est essentialis, eo modo quo relativa dicuntur essentialiter definiri per sua fundamenta, et in ordine ad terminum; a fundamento enim et termino specificatur actio. Ratio autem repraesentativi non consistit in formali relatione praedicamentali, quia datur repraesentativum etiam non existente termino, ut patet cum mortuo imperatore repraesentatur ab imagine; ratio ergo repraesentativi manet relatione non existente, et sic formaliter relatio non est, sed in signo est fundamentum relationis, quatenus se habet ad alterum, et fundat alterius repraesentationem, et non sistit in se. Et sic traditur fundamentum signi per genus et differentiam. Nam repraesentativum est genus, siquidem est commune ad id quod repraesentat se ut objectum movens ad sui cognitionem, et id quod repraesentat aliud a se ut signum, et est inferius ad esse manifestativum, quia plura manifestant et non repraesentant, ut lux, quae manifestat illustrando non repraesentando, et habitus, qui etiam dicitur lumen, ac caetera, quae effective manifestant, sed non repraesentative et objective.