Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 603

Ex quo colliges quod in definitione signi ly repraesentat sumitur stricte et formalissime, scilicet pro eo quod repraesentat ita quod non alio modo manifestat nisi repraesentando, id est ita ex parte objecti repraesentantis se tenet, quod solum in repraesentando ei deservit, nec alio modo manifestat quam repraesentando. Unde excludes plura, quae repraesentant aliud a se et non sunt signa, et concludes signum debere esse ita notius et manifestius signato in repraesentando, quod in essendo et in ratione cognoscibili sit illi dissimile et inferius. Primum patet, quia multa manifestant alia a se continendo illa, aut illuminando, aut causando, aut inferendo, et sic non solum repraesentant, sed illuminant, et in vi connexionis alicujus ostendunt, non vi purae repraesentationis, id est in officio praesentandi et objiciendi potentiae vice alterius. Sic praemissae ut inferentes non significant conclusionem (licet aliquando ex signo deducatur demonstratio, sed ibi significare materialiter se tenet), sic lux non significat colores sed manifestat, sic Deus non significat creaturas, licet repraesentet, quia non pure repraesentando, et vices earum gerendo, sed etiam ut causa continet, et lumine suo manifestat. Quare impossibile est quod detur aliquid manifestans alterum pure in repraesentando, nisi sit eo inferius et minus illo quod repraesentatur. Dissimile vero esse debet, quia notius et manifestius, alias si aeque manifestum est, non est major ratio quod hoc git signum istius, quam hoc alterius; inferius autem et minus, quia aequale, ut vidimus, esse non potest; si autem sit superius continebit aut causabit illud, non autem pure repraesentabit et vices ejus geret, id enim quod superius est, non repraesentat aliud, nisi causet illud, alioquin homo repraesentaret omnia sibi inferiora, ot supremus angelus omnes res mundi. Si autem repraesentat alterum, quia continet superiori modo et causat illud, non pure et praecise repraesentat vice alterius, et sic non est signum.

Ex quo colliges quae conditiones requirantur ad hoc ut aliquid sit signum. Essentialiter enim consistit in ordine ad signatum, ut ad rem distinctam manifestabilem potentiae, et sic signatum et potentia non sunt ex conditionibus requisitis, sed ex essentiali ratione. Similiter requiritur ratio repraesentativi, sed ex parte fundamenti, ideoque repraesentativum ut sic non est relatio praedicamentalis, etiam si alterius repraesentativum sit, sed transcendentalis, et in signo fundat relationem mensurati. ad signatum, quae praedicamentalis est. Requiruntur ergo praeter ista, seu consequuntur tres conditiones jam dictas : Prima, quod sit notius signato, non secundum naturam, sed quoad nos. Secunda, quod sit inferius, seu imperfectius signato. Tertia, quod sit dissimile ipsi. Unde sequitur quod una imago non dicitur signum alterius imaginis, nec unum ovum alterius ovi, et quaecumque ejusdem speciei, in quantum talia non se habet unum ut signum alterius, quia utrumque est aeque principale. Nec obstat quod una imago transcribatur ex altera, id enim per accidens est ad rationem signi, sicut etiam unus homo fit ex altero, nec est signum illius, licet sit imago ; utraque enim imago in ratione significandi habet idem prototypum, licet una imago possit haberi ut excellentior altera, quia antiquior vel melius fabricata, quod per accidens est. Unus autem conceptus potest repraesentare alium, ut reflexus directum, sed differunt specie, cum diversa objecta specie repraesentent, scilicet unus objectum