Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 604

extraliius ipsum conceptura ad intra.

Si autem quaeras : Quomodo ergo unum simile repraesentat, seu manifestat aliud simile? Respondetur quod repraesentat aliud ut correlativum, non ut repraesentativum, id est ea generali ratione qua unum relativum dicit ordinem ad correlativum illudque includit, quia sunt simul cognitione correlativa, non ea speciali ratione qua unum repraesentative se habet ad aliud, et munus exercet praesentandi alia objecta potentiae.

Denique innotescit ex dictis quomodo differant signum et imago. Nam imprimis, nec omnis imago est signum, nec omne signum imago. Potest enim imago esse ejusdem naturae cum eo cujus est imago, ut filius cum patre, etiam in Divinis, et tamen non est illius signum; multa etiam signa non sunt imagines, ut fumus ignis, gemitus doloris. Ratio ergo imaginis consistit in hoc quod procedat ab alio ut a principio, et in similitudinem ejus, ut docet sanctus Thomas, i p., q. xxxv, et q. xcxm, et ita sit ad imitationem illius, potestque esse ita perfecte similis suo principio ut sit ejusdem naturae cum ipso. De ratione vero signi non est quod procedat ab alio in similitudinem, sed quod sit medium ductivum illius ad potentiam, et substituat pro illo in repraesentando, ut aliquid eo imperfectius et dissimilius.

QUIESTIO XXII.

DE DIVISIONIBUS SIGNI. .

Post explicatam rationem, et naturam signi, sequitur consideratio de divisione ejus, quae duplex est: altera in formale et instrumentale, altera in naturale, et ad placitum,

et ex consuetudine; et de utraque in hac questione agendum est.

ARTICULUS I.

Utrum tii univoca et bona divisio signi in formale et instrumentale.

De signo instrumentali quod vere et proprie sit 9ignum, nullus dubitat; nihil enim manifestius, quam instrumentalia et exteriora signa vere esse signa. Sed tota difficultas est circa signa formalia, quibus formatur et informatur potentia cognoscitiva ad manifestationem objecti ejusque cognitionem. Et tota difficultas devolvitur ad hoc. quomodo signo formali conveniat ratio medii ductivi potentiae ad signatum, et quomodo conveniant ei conditiones signi, praesertim illa, quod sit imperfectior suo significato, et dicatur res imperfectius cognosci per signum, quam si inseipsa et immediate cognoscatur et repraesentetur. Et ratio est quia signum formale, cum sit ipsa notitia vel conceptus rei, non ponit in numero cum ipsamet cognitione ad quam ducitur potentia; unde non potest habere rationem medii ad hoc ut potentia reddatur cognoscens, et ut objectum ex non manifesto fiat manifestum, siquidem est ipsa ratio et forma cognoscendi, et sic signum ad hoc ducit ut conceptus notitiaque ponatur in potentia, fiaique cognoscens; non vero ipse conceptus medium est ad cognoscendum; imo aeque immediate dicitur aliquid cognosci quando cognoscitur in seipso, et quando cognoscitur medianto conceptu vel notitia; conceptus enim non facit cognitionem mediatam.

Ut brevius et clarius res ista percipiatur, adverte ex D. Thema ijmv., dist. xx.ix» art. u, ad l, ei Quolib. vu,