Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 605
art. i, quod mediupa in eognitione est triplex: medium sub quo, ut lumen sub cujus illustratione res aliqua videtur; medium quo, scilicet species qua res videtur; medium in quo, scilicet id in quo alia res videtur, ut in speculo video hominem. Et hoc medium in quo potest adhuc esse duplex : quoddam materiale, et extra potentiam, scilicet illud in quo est similitudo seu imago alterius, ut in speculo imago hominis; aliud formale et intrinsecum, sicut species expressa, seu verbum mentis in quo res intellecta cognoscitur. Et primum medium in quo facit cognitionem mediatam, id est ex alio cognito vel cognitione deductam, pertinetque ad signum instrumentale; secundum vero medium cognitionem mediatam non constituit, quia non duplicat objectum cognitum, neque cognitionem. Gaetertrm vere et proprie est mediam repraesentans objectum, non ut medium extrinsecum sed ut intrinsecum et formans potentiam. Etenim rapraesentare non est aliud quam reddere praesens et conjunctum objectum potentiae in esse cognoscibili, sive per modum principii in specie impressa, quae ex parte principii se tenet, quia ex ipsa et potentia procedere debet cognitio, sive ex parte termini in specie expressa, quae ex parte termini se tenet, quia in ipsa objectum proponitur et praesentatur ut cognitum, et cognitionem terminans intra potentiam, intra quam induit rationem objecti. Redditur autem objectum praesens, seu repraesentatur potentiae non seipso immediate, sed mediante conceptu, vel specie ; est ergo medium in repraesentando id quo sic redditur objectum repraesentatum et conjunctum potentiae.
Dico ergo primo : In sententia S. Thomae probabilius est signum formate esse vere et proprie signum,
atque adeo univoce cum instrumentali, licet in modo significandi valde differant.—Et pro mente S. Dootoris declaranda, expendendum est quod aliquando loquitur de signo, ut praecise exercet officium repraesentandi aliud a se, et sic tribuit formali rationem signi simpliciter jaliquando loquitur S. Thomas de signis, quae tanquam res objectae et prius cognitas ducunt nos ad aliquod signatum, et in tali acceptione docet signum principaliter inveniri in sensibilibus, non in spiritualibus, quae minus manifesta nobis sunt, ut loquitur in iv, distinet, i, quaest. i, art. i, qua»—tiunc. ii; et m par., q. LX, art. iv, adl.
Quod ergo signum formale simpliciter et absolute sit signum, deducitur primo ex Quodlib. iv, art. xvn, ubi inquit: « Quod vox est signum, et non signatum ; conceptus autem est signum et signatum, sicut et res. » Sed secundum D. Thomam non potuit conceptus esse signum instrumentale, ut de se patet, cum non sit objectum extrinsecum movens; ergo attribuit ei rationem signi in quantum signum formale. Item in q. iv, de Verit., art. i, ad 7, sic inquit: « Ratio signi per prius convenit effectui quam causae, quando causa est effectui causa essendi, non autem significandi, sed quando effectus habet a causa non solum quod sit, sed etiam quod significet, tunc sicut causa est prior quam effectus in essendo, ita in significando, et ideo verbum interius per prius habet rationem significationis, quam verbum exterius. » Ita D. Thomas, ubi loquitur absolute de quocumque verbo mentis, et rationem signi illi attribuit quae instrumentalis esse non potest, cum extra potentiam non sit, nec moveat, ut dictum est. Ac denique in q. ix. de Verit., art. iv, ad 4 inquit: « Quod signa in nobis sunt sensibilia, quia nostra cognitio, Ut discuttiva est, a sensibus oritur.