Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 606
Sed communiter possumus signum dicere quodcumque notum, in quo aliud cognoscatur. Et secundum hoc forma intelligibilis potest dici signum rei quas per ipsam cognoscitur; et sic angeli cognoscunt res per signa, et unus angelus per signum alteri loquitur. » Ita divus Thomas, ubi quando dicit: signum communiter possumus dicere etc., ly communitei' non est idem quod improprie et non vere, sed secundum communem rationem signi, veram tamen, et non subea appropriatione qua nos utimur signis secundum nostrum modum cognoscendi, deveniendo de uno ad aliud, et formando cognitionem imperfectam, aut discursivam ex signo ad signatum; et ita, quoad modum cognoscendi, cum quadam majori proprietate invenitur ratio signi in signo externo et instrumentali, quatenus ibi manifestius exercetur ducere de uno ad aliud, duplici existente cognitione altera signi, altera signati, quam unica solum, sicut in signo formali invenitur. Unde tandem D. Thomas, hoc ultimo loco citato, solut. ad 5, dicit: « Quod de ratione signi proprie accepta non est quod sit prius, vel posterius natura, sed solummodo quod sit nobis preecognitum. » Ex quo fit quod ad salvandam proprietatem signi sufficit salvare quod sit preecognitum, quod in signo formali reperitur. non quia sit preecognitum ut objectum, sed ut objectum et forma qua objectum redditur cognitum intra potentiam, et sic est preecognitum formaliter, non denominative.
Et ex hoc sumitur fundamentum conclusionis, quia signo formali convenit proprie et vere esse representativum alterius a se, et ex natura sua ordinatur ad hanc representationem, tamquam substituens loco rei, seu objecti quod reddit presens intellectui; ergo salvat essentialem rationem signi. Consequentia patet,
quia salvat genus et differentiam signi: nam genus est esse representativum, et differentia, quod sit alterius a se, per modum alicujus magis noti et substituentis pro alio, atque adeo illi non aequale, sed imperfectius et deficiens. Hoc autem totum invenitur in signo formali, nam conceptus, v. g. hominis representat aliud a se, scilicet hominem; et est notior, non objective, sed formaliter, siquidem hominem reddit notum et cognitum, qui sine conceptu latens est et non presentatus intellectui; et eadem ratione est prius cognitum formaliter, id est habet se ut ratio qua objectum redditur cognitum; id autem quod est ratio ut aliquid sit tale, in quantum ratio et forma, est prius eo, eo modo quo forma est prior effectu formali: si ergo conceptus est ratio ut res sit cognita, prius est proiritate formae ad subjectum, et rationis denominantis ad rem denominatam. Similiter non est aequale ipsi objecto representatio, sed inferius et imperfectius illo, ut in conceptibus creatis patet, quia conceptus creati sunt intentiones ex natura sua ordinatae et subordinatae objectis, ut loco illorum substituant et vices eorum gerant ex parte termini representati et cognoscendi a potentia; ergo sunt inferiores objecto ut objectum illorum est, quia semper objectum se habet ut principale, et conceptus vere presentans et ejus gerens vices; et sic in esse intentionali semper est inferius, licet aliunde in ratione spiritualis entitatis possit aliquando conceptus superare objectum. Et quando dicimus objectum esse principalius et perfectius, loquimur de objecto primario et formali conceptus, nam objectum materiale et secundarium habet se accessorie, nec est necesse quod sit perfectius cum pro illo non directe et perfectius substituat conceptus.