Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 607
Denique non obstat quod conceptus non videtur ponere in numero cum objecto repraesentatori quidem res in conceptu videtur et non extra. Nam licet modo repraesentativo videatur fieri unum ex conceptu repraesentante et objecto repraesentato, tamen haec unitas non destruit verum et proprium esse praesentativum et significativum; imo quanto magis repraesentatio est unum cum re repraesentata, tanto melior etefficacior est repraesentatio. Nec tamen pervenit in nobis conceptus, quantumcumque perfectus, ad identitatem cum repraesentato, quia nunquam pervenit ad hoc, quod repraesentet se, sed aliud a se, quia semper se habet ut vicarium quid respectu objecti; semper ergo retinet distinctionem inter rem significatam et ipsum significans. Aliud est in Divinis; Verbum enim, quia est summa repraesentatio in actu puro, ex vi tantae repraesentationis, pervenit ad identitatem cum essentia divina repraesentata, et ita amittit rationem signi, de quo D. Thomas, i part., q. xxvn, art. i. Et ex hac eadem ratione, conceptus seu species expressa retinet rationem medii, quantum sufficit ad rationem signi; habet enim rationem medii in quo, quia nunquam se, sed aliud a se repraesentat, ut tenet se ex parte termini cognitionis, non ex parte principii, sicut species impressa. Sed quia non est terminus ultimus, seu cognitum tanquam res, sed ut deserviens potentiae, ut in eo rem apprehendat tanquam ultimo cognitam, ideo sufficienter habet rationem medii, hoc ipso quod non est terminus ultimus in cognoscendo. Nec dicitur deficienter se habere ad signatum, quasi deficienter et imperfecte repraesentet; deficiens enim repraesentatio et imperfecta non est de ratione signi, sed accidit illi; sufficit autem quod ex se sit subser-
viens signato, et vices gerens objecti repraesentati, et loco illius substituens, siquidem in quantum tale est inferius eo, pro quo substituit.
Dico secundo: Divisio in signum formale et instrumentale est essentialis, univoca et adaequata. — Quod sit univoca et essentialis ex praecedenti conclusione deducitur, quia signum formale vere et essentialiter est signum, ut ostendimus; de instrumentali autem nullus dubitat quod sit signum, ergo essentialis et univoca est. Quod vero sit adaequata constat, quia divisionis membra reducuntur ad contradictoria, et sic exhauriunt totum divisum. Nam, cum omne signum sit medium ductivum ad aliud, vel hoc medium est prius cognitum ad hoc ut aliud cognoscatur, vel non. Si est prius cognitum denominative seu objective, est signum instrumentale; si non est prius cognitum objective, et tamen repraesentat aliud, id facit formaliter, quia est ratio qua aliud redditur cognitum intra potentiam, non extra ut objectum cognitum, ergo est signum formale. Denique quod divisio essentialis sit, non accidentalis, inde constat, quia essentialis ratio signi consistit in repraesentatione signati quatenus objectum redditur praesens potentiae, et illi conjungitur. Diversus autem modus repraesentationis est essentialiter in hoc quod est seipso formaliter reddere alterum praesens potentiae, et in hoc quod est reddere praesens ut prius cognitum et objectum potentiae; ergo fit diversa praesentia per formam repraesentantem immediate, vel per objectum prius cognitum, et consequenter diversa repraesentatio essentialiter est, et diversa notificatio, atque adeo diversum signum essentialiter.
Solvuntur argumenta.
Contra primam conclusionem