Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 608
formari possunt argumenta, vel ex quibusdam auctoritatibus D. Thomce, vel intendendo probare quod non conveniunt signo formali conditio* nes ad essentiam signi requisitae. Ex D. Thoma ergo objici potest primo : Quia m p., q. 1x, ar. iv, ad i, inquit: «Quod primo et principaliter dicuntur signa, quae sensibus offeruntur, effectus autem intelligibiles non habent rationem signi, nisi secundum quod sunt manifestati per aliqua signa.» Sed signa formalia sunt effectus quidam intelligibiles, sicut conceptus et species expressae; ergo non sunt signa nisi ut manifestantur aliquo sensibili. Similiter iv, dist. i, q. i, ar. i, quaest. n, inquit: «Quod signum quantum ad primam sui insututionem signat aliquam rem sensibilem, prout per eam manuducimur in cognitionem alicujus occulti.» Ergo cum signa formalia non designent aliquid sensibile ducens in occultum, non sunt primo et per se signa. Et ad idem servit id quod supra retulimus ex q. ix de Verit., art. iv ad 4, ubi signum propria dicit reperiri quando discurritur de uno ad aliud; potest tamen commaniter dici signum quodcumque notum, in quo sliud cognoscitur : non ergo signum formale proprie est signum.
Respondetur D. Thomam in his locis loqui de signo non secundum communem rationem signi, sed prout deservit nostra? cognitioni, quatenus nostra cognitio indiget manuductione externa objecti, deinde formatione per conceptus et formas intelligibiles, et in hoc convenit cum angelis, sed differt in primo, et ita est proprium nostree cognitionis deduci ex objecto externe proposito. Respectu ergo nostri, propria ratio signi invenitur in sensibili signo ducente nos ad signatum, propria inquam ratio, non signi secundum se, sed propria ut de-
servit nobis, et venit in usum nostre cognitionis; unde ea quas spiritualia sunt, nisi manifestentur per aliquid sensibile nobis, nostrae cognitioni per modum signi non deserviunt; et sic loquitur S. Thomce in m p., et in iv Sentent. Explicat autem propriam mentem in q. rx de Verit. cit., ubi dicit proprie reperiri signum quando discurritur de uno ad aliud, proprie inquam quoad nos, et ut deservit acquisitioni cognitionis; addit autem quod communiter signum dici potest quodcumque notum, in quo aliud cognoscitur; non intelligendo per ly communiter signum improprium, sed communem rationem signi : propriam quidem secundum se, sed non ita propriam pro nostro modo acquirendi cognitionem,
Secundo arguitur: Quia desunt signo formali conditiones requisitae ad signum. Nam signum formale non habet rationem medii, sed potest habere rationem termini cognitionis, et consequenter ipsa cognitione esse posterius, et ab illa pfocedere, ut patet in conceptu seu v*rbo mentis, quod est terminus intellectionis, et procedit ab ipsa; ergo non est medium ad ipsam intellectionem. Item non facit cognitionem mediatam, sed immediatam; rem enim objectam immediate intelligimus in se, etiam si mediante conceptu et notitia intelligamus; est autem contra rationem signi quod faciat cognitionem rei in se immediate, quando enim cognoscimus rem per signum, minus perfecte cognoscimus, quam si cognosceremus rem in seipsa immediate; ergo, cum signum formale non tellat, sed magis conducat ad cognoscendum rem in se, non induit propriam rationem signi,
Confirmatur : Quia videmus ratio* nem formalem sub qua non dici st* gmun respectu rationis objectivw