Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 51

Et adverte quod aliquando ly in quantum ly secundum quod, sumuntur non tam specificative et reduplicative, quam diminutive et restrictive, quia verificantur solum secundum quid de subjecto, et ratione partis, et non absolute; ut si dicas: ^Ethiops est albus secundum dentes, seu in quantum habet dentes ; Christus in quantum homo est creatura, non autem absolute est creatura; et tunc utere illa regula S. Thomte, m p., Q. xvi, art. 8 : Quod quando aliqua indifferenter possunt convenire toti et parti, si solum conveniunt parti, non absolute denominant, sed secundum quid, et per ly in quantum; ut, quia albedo potest convenire toti corpori et parti, si solum convenit parti, v. g., dentibus, non dicitur absolute de toto. Quando vero solum potest convenire parti et ratione ejus toti, absolute dicitur de toto, licet

conveniat soli parti; ut absolute dicitur homo crispus, licet crispitudo sit solum in capillis. Et quia esse creaturam propter sui transcendentiam convenire natum est supposito et natur®, non dicitur absolute de Christo nisi explicando quod ratione natura) humana) convenit.

Secundo adverte quod reduplicativa aliquando non reduplicat causam, sed conditionem, aut concomitantiam ; ut si dicas : Ignis in quantum applicatus comburit, ibi non reduplicatur causa, sed conditio, aut modus; homo in quantum existit, operatur, ly existit dicit concomitantiam conditionis requisita) : et tunc illas reduplicativa) non exponuntur per causalem, sed per conditionalem, in qua praedicatum reduplicati ve ponitur ex parte subjecti, ut : Si homo operatur, existit; si ignis comburit, est applicatus etc.

LIBER TERTIUS.

DE TERTIA OPERATIONE INTELLECTUS.

CAPUT PRIMUM.

De consequentia et divisione ejus.

Tertia intellectus operatio agitur discursu, qui necessario exigit illationem et consequentiam, qua deducitur unum ex alio. Consequentia autem in communi definitur, sicut argumentatio, quod est oratio in qua uno dato, aliud sequitur. Et cum omnis illatio fundetur in connexione unius veritatis cum alia, quando dicitur in definitione consequentiae ly sequitur, non est idem quod connectitur, sic enim solum definiretur bona consequentia, quia sola illa

habet connexionem et illationem unius ex alio ; sed ly sequitur, si sumatur ut commune ad bonam et malam consequentiam, est idem ac designatur consequi, ita quod ubicumque orationes nota illationis conjunguntur, consequentia est, licet in re non sit bona et conveniens illatio. Quid sit autem consequentia bona et mala, in quam primo dividitur consequentia in communi, diximus priecod. libro, cap. v. Et si quaeratur cur dividitur consequentia in bonam et malam, non in veram, et falsam, respondeo : Quia consequentia non est propositio, ad quam solum pertinet verum et falsum quia affirmat aut negat, sed est connexio