Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 609

qua, neo speciem impressam, quia est principium intrinsecum cognoscendi, ut infra dicemus; ergo neque signum formale erit signum, quia est ipsa forma cognoscendi, nec ponit in numero cum objecto, ut reddatur cognitum, et tenet se ex parte termini intrinseci cognitionis, sicut species impressa ex parte principii, ergo vel utrumque erit signum, quia representativum est, vel utrumque non erit signum, quia intrinseca forma notitiae et cognitionis est.

Respondetur ad 1 part. argumenti, quod signum formale, quod est conceptus, habet rationem termini cognitionis, sed non ultimi, ordinati autem ad ulteriorem terminum, scilicet ad rem, quae cognoscitur, et in illo termino representatur; non est autem inconveniens quod aliquid sit terminus et medium, quando non est terminus ultimus, sed respiciens et ordinatus ad aliquid extra. Nec potest instari : quia objectum prout extra non attingitur, sed prout intra conceptum continetur et redditur intelligibile, ergo conceptus non est medium deducens ad aliquid extra se, sed sistens in se. Respondetur distinguendo antecedens : Prout extra non attingitur objectum, si ly prout dicat rationem attingendi, verum est; si dicat rem attactam, est falsum, est enim res vere attacta et cognita illa quae est extra, licet media intrinseca cognitione et conceptu, et hoc sufficit ut sit signum, seu medium.

Ad aliam partem argumenti respondetur: Quod signum formale non est necessequod faciat cognitionem mediatam mediatione objecti cogniti, sed mediatione formae informantis et praesens reddentis objectum; et eodem modo verificamus quod signum formale est manuductivum ad suum signatum formaliter, id est ut forma repraesentans et uniens

objectum potentiae, non instrumentaliter, seu ut res prius cognita, et etiam est notius formaliter, non objective aut denominative. Quod vero additur esse de ratione signi quod faciat cognitionem imperfectam, et non rei ut est in se, respondetur id solum pertinere ad signum instrumentale, quod per aliquid extraneum repraesentat signatum, non vero ad signum communiter dictum, quod solum dicit aliquid notius, in quo manifestatur minus notum, ut ex D. Thoma, saepe diximus q. illa ix de Ver.. Et hoc salvatur in signo formali quod est notius re significata, quia formaliter illam reddit notam, et est medium ad illam etiam formaliter et repraesentative, licet non sit imperfecta et extranea repraesentatio, sed solum repraesentatio alterius a se, pro quo substituit, et ad quod ordinatur.

Et si instes : Nam ideo solum excluditur a ratione signi Verbum Divinum, quia repraesentat perfectissime Divinam Essentiam; et similiter filius Petri, licet sit ejus imago, sed non signum, quia perfecte ad aequat ejus similitudinem; et Deus non est signum creaturarum, licet illas representat, quia t. perfectissime repraesentat; ergo est de ratione signi imperfecte repraesentare. Respondetur Verbum Divinum non esse signum Dei, non solum quia perfectissime repraesentat, sed quia eBt consubstantiale et aequale; et sic non est notius nec substituens pro eo aut deserviens, multo minus respectu creaturarum, ad quas non ordinatur, sed creaturae ad ipsum, et ideo creaturae sunt signa Dei, quae nobis ipsum, ut notiora nobis, repraesentant; non tamen est de ratione signi imperfectio cognitionis, quam generat, sed substitutio pro signato quod repraesentat. Homo autem qui est filius patris sui non est eo notior, sed univoce aequalis,