Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 610

et ideo non induit rationem signi.

Ad confirm. respondetur quod ratio formalis sub qua non est signum, quia non facit praesens objectum potentiae, sed constituit objectum ipsum in esse talis vel talis objecti determinate et specifice; in ratione autem praesentis et conjuncti potentiae, id fit per signum formale vel instrumentale, aut aliquo supplente vices objecti. Quod vero additur : signum formale non ponere in numero cum ipsa re signata, ut reddatur cognita. Respondetur : Non ponere in numero quasi unum repraesentans et alterum repraesentatum, negatur; et sic sufficit ut sit signum et signatum; licet in esse intentionali seu repraesentativo dicatur facere unum cum objecto, ea ratione qua duo similia dicuntur convenire in una ratione, non vero quia distincta non sint repraesentans et repraesentatum, ita ut nunquam idem seipsum repraesentet; haec enim identitas evacuat rationem signi.

Denique ad id quod dicitiir de specie impressa, quod erit signum sicut expressa, infra tractabitur, art. m; sufficit nunc dicere quod impressa, si removetur a ratione signi, ideo est quia non repraesentat cognitioni, sed potentiae, ut producatur cognitio; species autem expressa, et potentiae, et cognitioni repraesentat, quia terminus cognitionis est, et forma repraesentans etiam cognitioni ipsi. Sed de hoc infra.

Contra secundam conclusionem arguitur, quia haec divisio neque videtur univoca, neque ada*quata, neque essentialis, ergo. Antecedens quoad 1 part., probat. quia haec divisio comprehendit instrumentale signum in tota sua latitudine, et sic comprehendit instrumentale. naturale, et ad placitum, quod univoce non convenit in ratione signi, cum jinum sit reale, aliud rationis. Simi-

liter ratio medii non invenitur univoce in signo formali et instrumentali, sed per prius in uno quam in altero, et dependentor in signo exteriori a signo formali interiori, unde dicit D. Thomas, iv de Veritat., art. i, ad 7, quod significatio per prius invenitur in verbo interiori, ergo non univoce. Secunda pars probatur, quia videntur dari aliqua signa, quae non sunt formalia, neque instrumentalia, aliqua etiam quae simul utrumque esse possunt. Exemplum primi: nam phantasma est in quo intellectus cognoscit singularem, et tamen neque est signum formale, cum non inhaereat, nec informet, intellectum; nec est instrumentale cum non ex praeexistente cognitione ducat in signatum, sed immediate repraesentat illud, nec enim intellectus indiget ad cognitionem singularium prius cognoscere phantasma tanquam rem cognitam. Similiter phantasma fumi respectu intellectus non est formale signum ignis, cum non informet intellectum; nec instrumentale, cum non sit effectus ipsius ignis, sicut fumus a parte rei. Item conceptus non ultimatus est signum formale respectu vocis, et instrumentale respectu rei significatae per vocem; et conceptus hominis vel angeli in ordine ad se est signum formale, et in ordine ad illum cui loquitur est instrumentale. Ergo idem potest esse signum instrumentale, et formale.

Tertia denique pars, quod non sit essentialis divisio, probatur : Quia divisio instrumentalis et formalis sumitur per ordinem ad potentiam; siquidem formale signum est quod inhaeret potentiae, instrumentale, quod cognoscitur; ordo autem ad potentiam non pertinet ad constitutionem signi directe, sed in obliquo, ut diximus q. praeced.; ergo non est divisio essentialis primoet per se.

Et confirmatur ; Quia non potest