Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 611
idem dividi duplici divisione essentiali non subalternatim posita; sed divisio signi in naturale et ad placitum est essentialis, ut infra dicetur, et non subordinatur isti divisioni in formale et instrumentale, cum signum naturale etiam sit superius ad formale et instrumentale, et rursus instrumentale in naturale, et ad placitum; ergo istae divisiones non sunt essentiales.
Ad primam partem argumenti dupliciter dici potest: Primo, quod in hac divisione non dividitur signum in tota sua latitudine, sed solum signum naturale, eo quod solum signum naturale est capax utriusque membri; et, licet signum ad placitum sit etiam instrumentale, non tamen est instrumentale secundum quod est membrum oppositum formali, non enim formale contraponitur in hac divisione nisi instrumentali naturali; signum autem ad placitum est signum quasi ab extrinseco, et non per se; in omni autem divisione semper debet accipi divisum id quod est capax utriusque membri dividentis. Sicut, verbi gratia, quando habitus intellectivus dividitur in sapientiam et scientiam, divisio est univoca; non tamen ly sapientia debet intelligi in tota sua latitudine, ut comprehendit etiam sapientiam increatam. sic enim non dividit habitum. Et similiter relatio dividitur univoce in relationem paternitatis et similitudinis, non tamen debet intelligi paternitas in tota sua latitudine, ut includit etiam divinam. Sic dividitur signum in instrumentale et formale univoce, non pro instrumentali in tota latitudine, sed ut restringitur ad signum naturale.
Secundo respondetur quod etiam potest esse divisio univoca sumendo signum instrumentale in tota sua latitudine, ut etiam comprehendit signum ad placitum, quia licet in
ratione entis non conveniant univoce, quod est reale et rationis, tamen in ordine et formalitate signi univoce convenire possunt, quatenus signum pertinet ad ordinem cognoscibilem et objectivum. Bene autem stat quod in ratione objecti et cognoscibilis univoce conveniant objectum reale et rationis, quando pertinent ad eamdem specificam potentiam, vel ad scientias univoce convenientes, verbi gratia, ad Logicam, que agit de ente rationis, et Metataphysicam, quae agit de ente reali, licet in ratione entis ista objecta analogentur. Ita signum ad placitum et naturale, licet dicant relationes analogice convenientes ratione entis, in ratione tamen signi, ut ad genus cognoscibilis. pertinentis ut medium repraesentativum objecti, univoce conveniunt. Et sic intelligitur ista divisio.
Et per hoc explicatur quomodo conveniant signum formale et instrumentale univoce in ratione medii repraesentativi, quatenus utrumque vere et proprie deservit ad repraesentandum; dependentia autem quae est in signo instrumentali respectu formalis, et in voce respectu conceptus, est dependentia physica, non logica, id est ut physico ponatur in exercitio una species, vel aliqua ejus operatio potest dependere ab alia, sicut dependet superficies a linea, sicut ternarius a binario, mixtum ab elemento, etc.; non tamen est dependentia logica, id est, in participando rationem communem, sicut dependet accidens a substantia in ipsa ratione entis; et hec dependentia facit analogiam, non prima. Doctrina hec est communis, et traditur expresse a D. Thoma, i Periher., lect. vm.
Ad 2 part. argum. respondetur primum exemplum non esse ad propositum, quia phantasma singularium non deservit ad cognitionem