Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 612
intellectus tanquam signum, sed tanquam id a quo intellectus agens accipit species; et ideo repraesentat universale cum aliqua connotatione ad singularia, ratione cujus habitudinis et connotationis reflectens intellectus ipsa singularia attingit, non per phantasma tanquam per signum, sed per speciem abstractam ut originatam a phantasmate, et ideo connotante singulare ut terminum a quo relictum, non directe ipsum repraesentante, ut latius in Physica dicetur. Si tamen intellectus respiciat phantasma ut rem cognoscibilem, et mediante ipso attingat singulare, utetur phantasmate ut objecto cognito manifestante aliud, et consequenter ut signo instrumentali. Et similiter dicitur ad alia exempla adducta in argumento, ut de phantasmate fumi respectu ignis, conceptus non ultimati ad rem significatam etc.; haec enim probant quod idem potest esse signum formale et instrumentale respectu diversorum et diversi modi repraesentandi, non respectu ejusdem; sicut phantasma fumi est signum formale respectu phantasiae, et per illam repraesentationem formaliter cognoscit fumum immediate, et ignem mediato, ut contentum in fumo repraesentato, fumus autem externus, ut cognitus, est signum instrumentale. Si vero intellectus reflectat supra phantasma fumi tanquam super rem cognitam, intelliget in phantasmate tanquam in signo instrumentali fumum externum, et ignem quem significat. Conceptus etiam non ultimatus repraesentat vocem significativam, rem autem significatam et in voce contentam mediate repraesentabit, sed formaliter; respectu autem cognitionis, qua reflexe cognoscitur, conceptus non ultimatus instrumentaliter repraesentabit et vocem, et significatum vocis, si tamen con-
ceptus vocis aliquo modo rem significatam attingit, quod non est ita certum. Denique conceptus loquentis angeli formaliter ipsi loquenti repraesentat, audienti autem, qui percipit conceptum ut rem cognitam et in ea rem repraesentatam, instrumentaliter, sed hoo est respectu diversorum.
Ad 3 part. arguiq. respondetur quod, licet ordo ad potentiam sit in signo consequens ordinem ad signatum, quatenus repraesentat illud ut significatum potentiae, tamen diversus modus deducendi signatum ad potentiam redundat in diversitatem formalem signati, ut signatum est, quatenus diversum modum repraesentabilitatis in signato respicit, ut diverso modo illud potentias repraesentet. Divisio autem penes modos intrinsecos redundat, vel supponit diversitatem essentialem rerum super quas fundantur, sicut diversitas penes obscuritatem et claritatem diversificat revelationes et lumina, licet in fide obscuritas sit modus, non formalis ratio.
Ad confirmat, respondetur quod, ut ostendimus in Summulis, q. v, art. iv, ad 2 argument., non est inconveniens quod idem dividatur pluribus essentialibus divisionibus non subalternatim, sed immediate, quando quaelibet illarum fit penes aliquam formalitatem essentialem inadaequate sumptam, non penes totum adaequate consideratum, ubi id ex D. Thoma et ex variis exemplis probavimus. Videatur ibi.
ARTICULUS II.
Utrum conceptus sit signum formale.
Procedit quaestio tam de conceptu intellectus, qui vocatur species expressa et verbum, quam de specie expressa phantasiae, seu imaginativae, quae dicitur idolum, vel phantasma : quomodo illis conveniat de-