Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 618

potentiae, quia praesentat seu praesens reddit illud potentiae. Et dicitur etiam similitudo objecti naturalis, quia ex ipsa natura sua gerit vices objecti, seu est ipsummet objectum in esse intentionali; quae unitas seu convenientia similitudo dicitur, et similiter quia datur ad similitudinem expressam formandam. Vocatur autem impressa, quia imprimitur potentiae, et illi superadditur ab extrinseco principio, non vero ab ipsa procedit et exprimitur, sicut species expressa; datur enim ipsi potentiae ad eliciendam cognitionem, et sic per modum principii se habet, et cum ipsa potentia concurrit ad eliciendam cognitionem, non per modum termini procedentis ab ipsa potentia et cognitione illius. Quod latius dicetur in m de Anima, et videri potest D. Thomas, quaest. vm de Potentia, art. i, et Opuscul. xm, et xiv, et Lin, et Quodlib. vn, art. i, et pluribus aliis locis, ubi explicat naturam speciei impressae.

Inquirimus ergo an species ista sic repraesentans objectum per modum principii cognitionis habeat rationem signi formalis, sicut habet rationem repraesentativi.

Sit unica conclusio: Species impressa non est signum formale. — Haec conclusio sumitur in primis ex D. Thoma, qui loquens designo communiter dicto, quale est illud quod convenit signo formali, dicit, q. ix de Verit., art. iv, ad 4: « Quod est quodcumque notum, in quo aliquid cognoscitur, et sic forma intelligibilis potest dici signum rei, quae per ipsam cognoscitur. » Sed species impressa non est forma intelligibilis, quae sit aliquid notum in quo aliquid cognoscatur, quia ut esset aliquid notum deberet esse vel res cognita, vel terminus cognitionis; species autem impressa solum est id quo potentia cognoscit ut principio, ut

constat ex D. Thoma, Quod. vn, art. i* et i, q. xxxv, art. ii et vii, in rv, d. xlix, q. ii, art. i. Ergo non habet rationem signi communiter dicti, et per modum formae intelligibilis, ut est signum formale.

Fundamentum est quia species impressa non repraesentat objectum potentiae cognoscenti, seu cognitioni potentiae, sed unito objectum potentiae ut cognoscat; ergo non est signum formale. Consequentia probatur extrinseca ipsa ratione signi, quia proprium et essentiale munus signi est manifestare alterum, seu ducere potentiam mediante manifestatione ad aliquid; potentiae autem antecedenter ad cognitionem species manifestare non potest aliquid, cum omnis manifestatio cognitionem supponat. vel in ipsa cognitione fiat, species autem impressa cognitionem non supponit cui manifestet, quia est cognitionis principium; elicita autem seu posita cognitione, jam non ipsa species impressa manifestat, sed expressa, quae est terminus in quo completur cognitio, nec enim cognitio aut tendit ad speciem impressam, aut cognoscit in ipsa; ergo ipsa non est quae manifestat cognitioni objectum formaliter, sed quae cognitionem producit, in cujus cognitionis termino, scilicet in specie expressa, redditur objectum manifestatum. Itaque in specie impressa objectum concurrit ut cognitionis principium determinans potentiam ad eliciendum, non ut objectum cognitum, atque adeo nec manifestatum; nec enim redditur aliquid manifestatum potentiae, nisi in quantum cognitum; quod ergo non manifestat cognitioni non reddit objectum manifestatum, et consequenter neque significatum.

Et confirmatur, quia species impressa nullo modo potest verificari quod sit formalis notitia, quae seipsa immediate repraesentet; ergo non est