Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 52
illativa propositionum, ad quam pertinet debita dispositio et convenientia connexionis; conveniens autem et inconveniens faciunt bonum vel malum, non verum aut falsum.
Dividitur secundo consequentia in materialem et formalem. Materialis dicitur quee solum ratione alicujus materia? est bona. Formalis, qua? in quacumque materia et terminis ejusdem formae bona est. Et ideo consequentia formalis quite' semel est bona, semper est bona. Verbi gratia, si dicas: Aliquis homo est rationalis, ergo omnis homo est rationalis, ista consequentia valet in illa materia, quia est materia necessaria, in qua ex una particulari potest inferri universalis; sed non valet ex vi formae, quia in alia materia, et similis formae non tenet, ut si dicas: Aliquis homo est albus, ergo omnis homo est albus. Et hinc cognosces quae sit forma consequentiae, ratione cujus dicitur consequentia esse bona formaliter: est enim forma dispositio propositionum et terminorum secundum quantitatem et qualitatem, et alias proprietates logicales, in ordine ad inferendum unum ex alio; et quando non ratione materiae dispositae, sed ratione Ipsius dispositionis in quacumque materia sequitur unum ex alio, dicitur consequentia formalis. Et similitudo formae est convenientia dispositionis propositionum in eadem quantitate qualitate et proprietatibus logicalibus. Proprietates logicales jam supra diximus esse suppositionem, ampliationem et similia, quae melius dignoscentur ex designatione defectuum in consequentiis, quos infra ponemus.
CAPUT II.
De inductione.
Superiori libro, cap. v, de argu-
mentatione, diximus quod omnes species argumentationis ad duas reduci poterant, scilicet ad inductionem et syllogismum; nam enthymema est quidam syllogismus truncatus, et exemplum, quaedam inductio imperfecta, ut inquit S. Thomas, i Poster., lect. i, in fine. Unde tandem, in lect. xxx ejusdem libri, solum ponit D. Thomas duos modos acquirendi scientiam, scilicet per demonstrationem et inductionem; et demonstratio quidem est syllogismus qui procedit ex universalibus, inductio nutem ex singularibus, eo quod omnis nostra cognitio ex singularibus originatur, quae per sensus percipiuntur.
Definitur ergo inductio quod sit a singularibus sufficienter enumeratis ad universale progressio; ut si dicas: Iste ignis calefacit, et ille, et ille, ctc. Ergo omnis ignis calefacit. Et quia oppositorum eadem est ratio, sub hac definitione inductionis, quae est pernscensum, intelligitur oppositum ejus, quod est descensus, id est ab universali ad singularia progressio. Et inductio, quantum ad ascensum, ordinatur ad inveniendas et probandas veritates universales, ut universalessunt, id est in quantum constant ex singularibus sub eis contentis; nec enim potest probari quod aliquid universaliter sit tale, nisi quia ejus singularia sunt talia. Descensus autem ab universali ad singularia praecipuo ordinatur ad demonstrandam falsitatem universalis, ut universale est; optime enim ostenditur falsitas universalis descendendo sub illo, et ostendendo aliquod singulare non esse tale. Sed tamen, supposita veritate universalis comprobata et inventa per ascensum, etiam descensus deservit ad ostendendam correspondentiam universalis ad ipsa singularia sub eo contenta. Praecipuum tamen inductionis munus est reducere ad sensum proba-