Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 619
signum formale, hoc enim ad ejus definitionem requiritur. Antecedens probatur: Species impressa est principium notitiae formalis, constituit enim intellectum in actu primo ad eliciendam notitiam formalem; est autem de ratione formalis notitiae quod ab intellectu procedat, tam ipsa quam terminus ejus, scilicet verbum, licet verbum absolute non sit necesse quod procedat ab omni intellectu intelligente per illud, sed sufficit quod vel ab eo formetur, vel ab alio formatum ei uniatur, sicut in probabili opinione quod Divina essentia loco verbi unitur Beatis, sed tamen licet non procedat ab intellectu Beati, unitur tamen, vel saltem comparatur, ut ratio intellecta intrinsece, et ut medium in quo ipsius cognitionis et intelligentiae. Formalis ergo notitia, si accipiatur pro ipso cognitionis actu, manifestum est quod non convenit speciei impressae, cum ipsa non sit actus procedens, sed principium actus et cognitionis. Si autem sumatur pro aliquo procedente ab intellectu, non quidem per modum actus, sed per modum termini procedentis vitaliter, sic est species expressa, non impressa; ergo nihil procedens ab intellectu est species impressa, et consequenter, non est aliquo modo formalis notitia, quia haec procedere debet vel ut actus, vel ut terminus, cum sit aliquid vitale, siquidem pro effectu formali habet reddere vitaliter et formaliter cognoscentem. Non ergo species impressa est formalis notitia, atque adeo neque signum formale.
Solvuntur argumenta.
Primo arguitur: Nam species impressa est vere et proprie repraesentativa objecti, et similitudo illius, et vice illius substituens; et non est
repraesentativa objective, neque effective, aut instrumentaliter; ergo formaliter, et ut signum formale. Consequentia patet, quia ut sit repraesentativa per modum signi, sufficit quod sit repraesentativa alterius a se, et per modum substituentis pro eo quod repraesentat. Major est D. Thomae pluribus in locis, ubi speciem impressam vocat similitudinem, et repraesentationem, ut in q. viii de Verit., art. i, in c., ubi inquit « quod id quo videns videt, vel est similitudo visi, vel essentia visi. » Et addit quod modus cognitionis est secundum convenientiam similitudinis, quae est convenientia secundum repraesentationem. Constat autem quod id quo videns videt est species impressa. Et in lib. de Memoria et reminiscentia, lect. iii, dicit quod in phantasia imprimitur quasi quaedam figura sensibilis, quae manet sensibili abeunte, sicut in cera imprimitur figura annuli. Certum est autem quod sensibile non imprimit in potentia nisi speciem impressam. Denique i Contra Gent., cap. 11v, dicit quod utrumque, id est intentio intellecta et species intelligibilis sunt similitudo objecti; et quia species intelligibilis, quae intelligendi est principium, est similitudo rei exterioris, sequitur quod formet intellectus intentionem illius rei similem. Ubi clarissime loquitur de specie impressa, ut distinguitur ab expressa.
Minor vero probatur: Nam in primis species impressa constituitur in genere repraesentativo, quia est in genere intentionali: et non repraesentat objectum, sed ut vices gerens objecti, ergo ut medium inter potentiam et objectum; neque repraesentat instrumentaliter, quia non ex praeexistenti cognitione sui movet, nec enim cognoscitur species ut repraesentet; neque effective, quia non datur repraesentatio, seu signi-