Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 620
Acatio effectiva, ut q. praec. ostendimus; ergo repraesentat formaliter, quatenus seipsa, et per unionem ad potentiam redditipsnm potentiam similem objecto similitudine intentionali, quae est repraesentativa. Con Armaturquia, si ideo species impressa non est signum formale quin non repraesentat cognitioni, sed ex parte potentiae se tenet ut principium cognitionis, et tamen vere estin genere repraesentativo, ergo est repraesentativa ut principium cognitionis, ergo effective repraesentat ipsi cognitioni, et sic datur repraesentatio, seu significatio effective.
Respondetur primo ad majorem argumenti verum esse quod species impressa sit repraesentativa similitudo objecti, sed per modum principii cognitionis, non per modum formalis notitiae, aut supponentis notitiam cui repraesentet, et ideo vocatur similitudo virtualis, quia est principium unde oritur formalis similitudo, et formalis notitia. Ex hoc autem de Acit in ea ratio signi quia, licet sit similitudo objecti, et repraesentatio uniens et ponens objectum praesens potentiae sed non cognitioni, est autem principium cognitionis. Repraesentans enim potentiae et non cognitioni, non repraesentat actu manifestando, quia actualis manifestatio non At sine actuali cognitione, sed repraesentat seu unit et praesens facit objectum ut eliciatur ipsa manifestatio et cognitio; et de isto genere similitudinis virtualis et per modum principii loquitur D. Thomas.
Et si instes, quia in de Rnitione signi non dicitur quod signum repraesentet potentiae ut cognoscenti, seu ipsi cognitioni, nec ut sit medium, vel principium repraesentandi, ergo voluntarie addimus ista omnia definitioni signi.
Respondetur non addi ista, sed contineri, eo quod signum essentia
liter debet habere repraesentationem manifestativam et ductivam ad signatum; repraesentatio autem manifestativa non potest manifestare nisi cognitioni. Unde repraesentatio quae unit objectum potentiae, ut constituatur determinata ad eliciendam cognitionem, non est repraesentatio manifestativa, quia repraesentatio, seu unio, et praesentia objecti potentiae nondum cognoscenti; et sic, quando species impressa informat potentiam, non informat illam reddendo cognoscentem, sicut signum formale quod est formalis notitia, sed potentem cognoscere, et consequenter non reddit objectum manifestatum actu, sed actuans potentiam, et determinans ut eliciat cognitionem, in qua manifestatur objectum.
Ad probationem minoris principalis argumenti respondetur quod species impressa non est repraesentativa aliquo ex illis modis, quia non est repraesentativa manifestando actu objectum, sed actuando et determinando potentiam per modum principii ad eliciendam cognitionem, et hoc formaliter facit species impressa; sed hoc non est formaliter esse signum, quia non est repraesentare manifestando actualiter, sicut requiritur ad rationem signi, cujus repraesentatio debet esse manifestativa, et non solum actuativa potentiae ad cognitionem eliciendam.
Ad confirmationem respondetur non sequi quod detur repraesentare, vel significare effective, praesertim loquendo de repraesentatione manifestativa, quia haec non convenit actualiter speciei impressae, sed Virtualiter. Imo nec alio modo repraesentandi, quia repraesentationem per modum actuationis potentiae facit species impressa informando, non efficiendo in potentia. Productio autem repraesentationis expressae At quidem effective a spe-