Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 626
Denique haec secunda pars nostrae conclusionis aperte deducitur ex D. Thoma; nam m p., q. 1×, art. vi, ad 2, inquit: « Quod, quamvis verba, et aliae res sensibiles sint in diverso genere, quantum pertinet ad naturam rei, conveniunt tamen in ratione significandi, quae perfectius est in verbis, quam in aliis rebus, et ideo ex verbis et rebus fit quodammodo unum in Sacramentis, in quantum scilicet per verba perficitur significatio rerum. » Et in iv, dist. i, q. i, art. i, q. v, ad 4, dicit: « Quod, etsi repraesentatio quae est ex similitudine naturalis proprietatis, importet aptitudinem quamdam ad significandum, tamen determinatio et complementum significationis ex institutione est. » Sentit ergo D. Thomas in signis ad placitum non esse analogice significationem, siquidem actuare et perficere potest significationem naturalem, et cum ea unum signum artificiale constituere, quod est Sacramentum.
Solvuntur argumenta.
Primo arguitur: Remota ratione generica non potest manere specifica, sed in signo ad placitum non invenitur ratio generica signi, scilicet relatio, nisi analogice; ergo nec specifica ratio signi invenietur nisi analogice. Minor constat ex dictis, quia relatio signi in signis ad placitum est rationis, quae in ratione relationis non convenit univoce cum relatione reali.
Resp.: Argumentum convincere quod signum ad placitum in genere entis et praedicamentaliter acceptum non sit univoce signum cum signo naturali, non tamen quod in esse cognoscibilis et reproesentativi non sit univoce signum. Sicut enim stat bene quod aliqua non conveniant univoce in esse rei, ut quan-
titas et qualitas et substantia, et tamen in esse objecti et scibilis conveniant univoce, quia pertinent ad eamdem scientiam, vel potentiam, ita stat bene quod aliqua signa in esse rei et in ratione entis praedicamentaliter differant genere, et non conveniant univoce, in ratione tamen objectiva, sed vice objectiva, quae est ratio repraesentativi et significativi, univoce conveniant. Et si instes: nam hoc ipsum genus repraesentativum relatio est, alioquin male diximus q. praeced. signum in ratione signi poni in genere relationis; ergo si in quantum relatio non convenit univoce, nec in ratione repraesentativi convenit univoce.
Respondetur quod ipsum genus significativum consideratur dupliciter, et in esse rei, et in esse objecti seu cognoscibilis; nec potest ab his rationibus totaliter praescindere, quia transcendentales sunt; et in ratione cognoscibilis solum est passio entis, et praesuppositive ens, non formaliter, in ratione autem entis relatio est vel transcendentalis, vel praedicamentalis; et quando supra diximus signum constitui in genere relationis, locuti sumus de signo formaliter et praedicamentaliter, non fundamentaliter, i. e. repraesentative in genere objectivo.
Secundo arguitur: quia signum ad placitum constituitur per ipsam impositionem, quae in eo nihil reale ponit, sed solum extrinsecam denominationem; ergo non consistit in relatione, sicut signum naturale, nec aliquid habet in se ratione cujus sit repraesentativum, sed solum movet per altorum, nempe ratione notitiae quam intellectus habet de ipsa impositione vocis. Gonseq. probatur, quia extrinseca denominatio est effectus proveniens a forma denominante, forma autem denominans extrinsece non est relatio, sed actus voluntatis imponens. Antece-